AAS 2 (1910), p. 581
« de Confessione, et per consequens de Communione » Tridentinum
quoque Concilium ad hanc impellit conclusionem. Dum enim memorat
Sess. XXI, c. 4: «parvulos usu rationis carentes nulla obligari neces-
« sitate ad sacramentalem Eucharistiae communionem », unam hanc rei
rationem assignat, quod peccare non possint: « Siquidem, inquit, ade-
« ptam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt ». Ex
quo patet hanc esse Concilii mentem, tunc pueros Communionis necessitate
atque obligatione teneri quum gratiam peccando possunt amittere.
His consonant Concilii Romani verba, sub Benedicto XIII celebrati ac
docentis, obligationem Eucharistiae sumendae incipere « postquam pue-
« ruli ac puellae ad annum discretionis pervenerint, ad illam videlicet
« aetatem in qua sunt apti ad discernendum hunc sacramentalem cibum,
« qui alius non est quam verum Iesu Christi corpus, a pane communi
« et profano, et sciunt accedere cum debita pietate ac religione » . Cate-2
chismi^ Romanus autem, « qua aetate, inquit, pueris sacra mysteria
« danda sint, nemo melius constituere potest quam pater et sacerdos,
«cui illi confiteantur peccata. Ad illos enim pertinet explorare, et a
« pueris percunctari, an huius admirabilis Sacramenti cognitionem ali-
« quam acceperint et gustum habeant » .3
Ex quibus omnibus colligitur aetatem discretionis ad Communionem
eam esse, in qua puer panem eucharisticum a pane communi et corporali
distinguere sciat ut ad altare possit devote accedere. Itaque non
perfecta rerum Fidei cognitio requiritur, quum aliqua dumtaxat elementa
sint satis, hoc est aliqua cognitio; neque plenus rationis usus,
quum sufficiat usus quidam incipiens, hoc est aliqualis usus rationis:
Quapropter Communionem ulterius differre, ad eamque recipiendam
maturiorem aetatem constituere, improbandum omnino est; idque Apostolica
Sedes damnavit pluries. Sic fel. rec. Pius Papa IX litteris Cardinalis
Antonelli ad episcopos Galliae datis die xii Martii anno MDCCCLXVI
invalescentem in quibusdam dioecesibus morem protrahendae primae
Communionis ad maturiores eosque praefixos annos acriter improbavit.
Sacra vero Congregatio Concilii, die xv mensis Martii an. MOCCOLI Concilii
Provincialis Rothomagensis caput emendavit, quo pueri vetabantur
infra duodecimum aetatis annum ad Communionem accedere. Nec absimili
ratione se gessit haec S. Congregatio de disciplina Sacramentorum
in causa Argentinensi die xxv mensis Martii anno MDCCCCX; in qua cum
1 P. III, tit. 14, c. % § 5.
2 Istruzione per quei che debbono la prima volta ammettersi alla S. Comunione.
Append. XXX, P. 11.
3 P. II, De Sacr. Euchar., n. 63.