AAS 2 (1910), p. 682

Has tres postremas memoratas dioeceses eadem Sanctitas Sua e
territorio dioecesis Rio Grande do Sul (modo vero archidioecesi Portalegrensi
in Brasilia) eodem decreto perpetuo distrahit atque seiungit
hoc qui sequitur modo:
Novae dioecesi Pelotensi assignat territorium quod hisce paroeciis
constat Pelotas, Povo Novo, Pio Grande, S. José do Norte, S. Izabel, Tahim,
Arroto Grande, Jaguar do, Santa Victoria, Serrito, Cangussú, Piratiny,
Cacimbinhas, Boquete, Santo Antonio da Bòa Vista, S. Lourenço, S. Joâs
Baptista da Reserva, Conceiçâo do Boqueirdo, Bagé, Lavras, S. Joâo
Baptista do Herval, Estreito, Mostardas, et José do Patrocinio.
Dioecesi autem Uruguayanensi attribuit territorium quod complectitur
paroecias Uruguaiana, S. Joâo Baptista do Quarahy, Itaqy, S. Borgia,
Alegrete, Povinho (S. Thiago do Boqueirâo), S. Francisco de Assis, S. Anna
do Livramento, S. Gabriel, S. Luiz de Gonzaga, Passo do Rosario, Dom
Pedrito, colonia Ijuhy, colonia Guarany, et colonia Serro Azul nuncupatas.

Dioecesi denique S. Mariae assignat territorium paroeciarum S, Maria,
S. Francisco de Paola, Vaccaria, colonia Sananduva, Soledade, Passo
Fundo, Nonohay, S. Antonio da Palmeira, S. Miguel, S. Angelo, S. Pedro
do Ninçao, Cruz Alta, Silveira Martins, Valle Veneto, S. Martinho, Julio
de Castilhos (Villa Rica), S. Vicente, colonia Jaguary, Cachoeira, Rio
Pardo, Santo Amaro, S. Luiz do Casca o de Guapuré.

S.

ERECTIO NOVAE PRAEFECTURAE APOSTOLICAE

DE KATANGA IN CONGO BELGICO.

Ut uberes salutis fructus in Apostolico Vicariatu Congi Belgici seu
Independentis feliciter iam suscepti laetius augeantur, opportunum consilium
visum est ab eodem Apostolico Vicariatu curis concredito missionariorum
ab Immaculato Corde Mariae de Scheut, qui amplissimo
territorio patet, portionem regionis de Katanga distrahere ad novam in
eo dissito tractu Missionem erigendam. Emi itaque Patres Sacri huius
Consilii Christiano Nomini propagando in Plenario Consessu habito
die 25 superioris mensis Iulii novam Apostolicam Praefecturam de Katanga
nuncupandam, erigendam esse censuerunt, cuius territorium a
praedicto Vicariatu Congi Belgici distrahendum, sequentibus limitibus
contineretur: Ad Occidentem flumine Lualaba ab eius origine usque ad

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.