AAS 2 (1910), p. 683
eius confluxum cum numine Luvua, inde ad Boream eodem numine
Luvua usque ad lacum Moero, postea ad Orientem cursu fluminis Luapula
usque ad lacum Bangweolo, unde Luapula flumen scaturit. Ab
origine vero fluminis Luapula usque ad originem praedicti fluminis
Lualaba limes orientalis et meridionalis Praefecturae idem erit cum limitibus
politicis Congum Belgicum a Rhodesia Anglica separantibus. Novam
vero hanc Apostolicam Praefecturam curis committendam esse
censuerunt alumnorum Congregationis Brasiliensis Ordinis S. Benedicti
Abbatiae S. Andreae ad Brugas in Belgio, ut eadem Apostolica Praefectura
in Abbatiam Nullius, cum opportuna adiuncta praesto erunt,
erigi possit. Hanc vero Emorum Patrum sententiam SSmo D. N. Pio
div. prov. PP. X ab infrascripto eiusdem S. Congregationis Secretario
relatam in Audientia diei 2 vertentis mensis Augusti, Sanctitas Sua
benigne adprobare ratamque habere dignata est, ac praesens ea super
re Decretum confici iussit.
Datum Romae ex aedibus S. Congregationis de Prop. Fide, die
5 Augusti 1910.
Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
L. £g S.
Aloisius Veccia, Secretarius.
I.
ROMANA SEU PARISIEN.
CANONIZATIONIS BEATAE MAGDALENAE SOPHIAE BARAT, VIRGINIS,
FUNDATRICIS SOCIETATIS SORORUM A SACRO CORDE IESU.
In muliere forti quam Sacrae Litterae partite, definite distincteque
describunt, prophetico spiritu adumbrata prospicitur novi foederis Ecclesia
e sacratissimo Christi latere et corde producta, sanctis Patribus
atque Doctoribus communiter praedicantibus: « Si mulier gloria viri,
Ecclesia gloria Christi ». Haec autem alma mater, mater simul et virgo,
ex divina sui Sponsi virtute, cooperante Spiritus Sancti gratia, sicut
vitis abundans in vinea electa aut ager bene cultus, innumeras quoque
protulit ac profert in Christo filias, maternae fortitudinis et pulchritudinis
copiose participes. Istae enim magistrae fidei et castitatis effectae,
per novam quandoque prolem, per omnigena charitatis opera, potissimum
per civilem religiosamque puellarum institutionem, christianam