AAS 2 (1910), p. 738
V.
AD EMINENTISSIMUM VIRUM ARISTIDEM S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM
CAVALLARI, PATRIARCHAM VENETIARUM, DE HABITIS SPIRITUALIBUS EXER-
CITIIS.
Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Solertiae
ac pietati vestrae additus ardor a sacro secessu, in quo piis
meditationibus et sacerdotalibus recolendis officiis intento studio vacastis
communibus litteris aperte significatus, admodum delectavit. Acoeptum
vero potissimum fuit, haerere vestris mentibus exhortationem Nostram
ad Clerum, eoque vos esse animo comparatos, ut, quae fuse iis Litteris
docuimus, in vitae vobis degendae normam et in christiani populi salutem
traducatis. Quod modo superest, fundendae sunt preces clementissimo
Deo, ut, quae in animum induxistis, ea constanter tueamini, ac
parem istius Ecclesiae dignitati atque amplitudini virtutem operamque
afferatis. Haec ut feliciter contingant, caelestis auspicem gratiae ac singularis
Nostrae benevolentiae testem Apostolicam Benedictionem tibi,
dilecte Fili Noster, sacerdotibus qui epistolam subscripserunt et reliquo
clero ac fideli populo tuae vigilantiae concredito peramanter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum die XII mensis Septembris anno
MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno octavo.
PIUS PP. X.
VI.
AD ILLUSTRISSIMUM VIRUM GASPAREM DECURTINS, DOCTOREM DECURIALEM IN
ATHENAEO CATHOLICO FRIBURGENSI, OB OPUS " DE MODERNISMO LITTE¬
RARIO " BEATISSIMO PATRI REVERENTER OBLATUM GRATULATIONIS CAUSA.
Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Tuum opus
de modernismo litterario, firmissimis argumentis et magna disserendi
subtilitate conscriptum, haud studiose minus quam iucunde perlegimus.
In eo enim, qualem antea, te praebes fidelissimum Ecclesiae filium ac
defensorem strenuum, dignum propterea quem, sicut illustris Decessor
Noster, ita et Nos peculiari existimatione ac benevolentia prosequantur.
Dudum quidem animadvertimus, multiplici sub forma se occulentem
modernismum in litteras irrepsisse, nec solum in fabulas, quas romanenses
appellant aliave narrationum genera, verum etiam in sermones,
qui in criticorum arte versantur. Novum hoc propagandi erroris adminiculum,
mentita specie tractandi litteras de iisque iudicandi, in dies
evulgatius, eoque periculosius quo simulatum callidius et ad virus dif-