AAS 2 (1910), p. 743
rena despiciunt. Solitaria enim sibi eligit loca* eremitarum more, ut, ab
hominum conversione segregatus, Dei famulatui mente et corde liberius
vacet. Verum, inopinato Ioannis fratris obitu, in patriam revocatur; et
divinae voluntati adhaerere reputans, clericali militiae se adscribit,
atque tonsuram et ordines minores recipit. Deinceps Caesaraugustam
se confert ad studia prosequenda; sed paucos post dies quodam animi
moerore perculsus, quasi praenuntio proximi luctus, in patriam redit.
Illic genitricem lethali morbo correptam ac morientem invenit, eique
aegrotanti ac defunctae omnia iustitiae ac pietatis officia praestat filius
amantissimus. Qui Soriam regredi statuit ubi humaniores disciplinas
iam initas feliciter absolvit. Interim de perfectioris vitae statu, prouti
iamdiu cogitaverat, cum probatis doctisque viris ac praecipue cum
Deo, assidua oratione interposita, impensius agit. Dum Ipse propensior
esset ad humilem capulatorum ordinem eligendum, atque hic ordo ex
altera parte nimis rigidus ob tenuem Eius valetudinem existimaretur,
attamen quasi divinitus actus, Servus Dei, huius Ordinis praelatis supplices
porrigit preces, ut religionem cooptaretur. Voti compos effectus,
in tyronem exceptus est die 10 Octobris 1645. Interim multiplex morbus
et phtysis et tumoris in femore tyrunculum vexare coepit et ab inita
via deterrere. Verum precibus exoratus clementissimus Deus optimo
iuveni adest propitius, et ab omnibus malis eum sospitem incolumemque
servat. Tyrocinio vix exacto, Iosephus die 11 Octobris an. 1646 in
Franciscali coenobio Caesaraugustano solemnia vota nuncupavit, Philosophicis
ac theologicis scientiis iam instructus, iuxta morem Ordinis
qui in suis alumnis sensus inanis gloriae deprimere aliosque christianae
humilitatis fovere studet, ad humile destinatur officium, nempe ad ostii
custodiam quae fuit illi veluti gradus ad ascensum et praeparatio ad
sacerdotii dignitatem qua insignitus fuit an. 1652, die 21 Septembris ab
Episcopo Albarracensi. Paulo post, instante Apostolo Legato ad Iberos
et consentiente ministro provinciae franciscanae, Iosephus cum sociis,
Caesaraugusta relicta, Matritim proficiscitur, ubi ab ipsomet Legato
benedictionem et missionem ad americanas regiones meridionales pro
fide catholica tuenda ac propaganda accipit, cum Apostolica delegatione
opportune adhibenda. Novi missionarii, dum in Archidioecesi Tolosana
expectant occasionem navigandi propitiam, primaevos fructus ministerii
percipiunt; dein iter maritimum aggressi post diuturnam navigationem
Cumanum portum tenent. Illic statim, Iosepho praeside, missioni manus
apposuerunt, neque solum Cumanae civitati, sed et proximis urbibus
et oppidis evangelium pacis annuntiarunt, seminantes utique in
lacrymis et in laboribus, sed metentes etiam in gaudio et exultatione, por-