AAS 2 (1910), p. 744
tantes manipulos suos. Insuper consules provinciae, de fructu missionis
laetantes, edixerunt rogandum esse Dominum messis, ut alios operarios
mitteret in messem suam; simulque missionarios laudibus extulerunt
per litteras ad Regem Catholicum Philippum IV quem exorarunt, ut
primis missionariis et alios eiusdem coetus adiungi curaret. Neque spes
fefellit. Nam missis ex Iberia novis subsidiis, auctoque virorum apostolorum
agmine, impensiori studio et latiori extensione sacrae expeditiones
resumptae sunt. Caracas primum, deinde Valentina nova, Segovia
nova, Barcinonia nova aliaeque permultae civitates et oppida missionariis
patuerunt, tanquam magnus campus antea incultus et post Evangelii
praedicationem bene cultus ac Deo adiuvante fructuosus. Iosephus
autem speciali modo Caraibum conversionem veluti suam provinciam,
satis arduam, adlegit. Isti enim immanissimi quum essent et ex humana
carne et sanguine, cibum et potum sumere assueti, Dei Famulum vix
obvium viderunt, statim ceperunt et, iuxta morem, destinarunt ad novas
epulas serius parandas. Verum brevi incredibili prorsus eventu, divina
iuvante gratia factum est, ut barbari illi ad Eius genua provoluti tanquam
hominem liberum et divini numinis nuncium illum habuerint et
adoraverint. Inde facilior labor, facilior accessus ! Ipse cum suis linguam
eorum didicit, christianam cathechesim, devotas preces, piasque laudes
cum concentu neophytos docuit et baptismo regeneravit. Inter hos mentione
dignus est quidam regulus crudelissimus, Ocapra nomine, qui
gravi morbo affectus et ad extrema redactus, zelo ac ministerio Servi
Dei ad Christi Fidem conversus est. Missio prospere incedebat, favente
etiam Mazpato principe ac ipso Rege, quum repente tempestas oritur
adversus Iosephum eiusque socius. Perfidi ac maligni daemonis invidia
et suggestione, accusantur missionarii veluti sanctae religionis transfugae.
Dei famulus Matritim petere cogitur ubi apud Pontificis Legatum
missionariorum fidelitatem et constantiam probat et sceleratorum penuria
et calumnias refutat, veniam etiam adprecatus ab ipso Legato pro calumniatores.
Redeuntem victoriae ac pacis nuncium socii gaudio magno
exceperunt, atque omnes alacriter ad sacrum ministerium se devoverunt
qui etiam, Deo opitulante ac suffragante Deipara Virgine, a pluribus
et imminentibus periculis, tum in mari, tum in continenti, liberati sunt.
Caraibes autem Iosephum, veluti oves, secuti, non solum religionem
catholicam, sed etiam catholici regis ditionem amplexati sunt; pace et
concordia inter nationem caraibam et hispanam sancita et conclamata.
Quin imo illius gentis ac finitimorum populorum principes recens ad
fidem conversi ipsum Iosephum legatum delegerunt ut tam coram
Rege catholico quam coram Summo Pontifice fidelitatis et religionis