AAS 2 (1910), p. 852

fecti, sive Venerabilium Fratrum Archiepiscopi Agraensis et Episcopi
Lahorensis benigne exceptis, quibus commissum fuerat praestitutae huius
archidioecesis limites praefinire, his, qui sequuntur, districtibus eandem
archidioecesim constare decrevimus. Itaque ab archidioecesi Agraensi
seiungantur districtus quorum vulgo nomina : « Simla, Ambala, Hissar,
Karnal, Patiala, Nakha, Jind, Loharu et Maler Kotla », atque e dioecesi
Lahorensi districtus seiungantur, vulgo nuncupati : « Mandi, Suket, Kulu,
Lahul et Spiti », atque ex his omnibus nova archidioecesis componatur,
quae est Simlensis appellanda. Decernentes, praesentes litteras firmas,
validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in
omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per
quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere,
atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus Nostris
et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque, speciali
licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium
facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIII Septembris
MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. I$( S. a Secretis Status.

IL

ERIGITUR NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS DE " KILIMA-NJARO "

IN AFRICA ORIENTALI.

PIUS PP. x.

Ad futuram rei memoriam. — In hoc summo Sacerdotii fastigio,
ad quod evecti sumus, cum illud praecipue sit Nobis cordi, ut Christi
nomen in universas terras quam maxime propagetur, novas ad hoc
Missiones in iis locis libentes erigimus, ubi auctus fidelium numerus id
postulare videatur. Itaque cum Apostolicus Vicariatus de Bagamoyo in
Africa orientali, haud pridem erectus, non mediocre divina opitulante gratia
incrementum habuerit, peropportunum Nobis visum est, quo nascentibus
in eadem regione necessitatibus facilius prospici queat, et catholicae
fidei progressum impensius foveri, distractam ex huiusmodi Vicariatu

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.