AAS 2 (1910), p. 853
borealem partem in novam constituere Missionem. Quare omnibus rei
adiunctis cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus
S. Congregationi Christiano nomini propagando praepositis scite naviterque
perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine praesentium
tenore borealem plagam praedicti Apostolici Vicariatus de
Bagamoyo a reliquo eiusdem Missionis territorio seiungimus, atque in
novum Vicariatum apostolicum de Kilima-Njaro nuncupandum erigimus
et constituimus, cuius fines sint : ad Boream Vicariatus apostolicus
de Zanzibar; ad Orientem Oceanus Indicus; ad Occidentem Vicariatus
apostolicus de Unianembe; ad Meridiem vero definiatur cursu Fluminis
Msangassi ab eius ostio in Oceanum usque ad Mgera, - qui locus ad
Bagamoyensem Vicariatum pertinere pergit -, atque exinde per lineam
quae Occidentem versus prosequitur usque ad limites Vicariatus de Unianembe
prope lacum Balangidda ad Septentionem loci Jrangi. Praeterea
novum hunc Vicariatum apostolicum de Kilima-Njaro ita constitutum
quem omnibus et singulis iuribus, honoribus, privilegiis, indultis frui
volumus, quibus apostolici huiusmodi Vicariatus gaudent, eadem Apostolica
auctoritate Nostra ac propensa quidem voluntate curis committimus
alumnorum Congregationis a Spiritu Sancto et ab Immaculato Mariae
Corde. Decernentes, praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere
et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
illisque ad quos spectat et spectare poterit, in omnibus et per omnia
plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios
et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane,
si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari. Non obstantibus Nostris et Cancellariae Apostolicae
regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis ceterisque, speciali licet atque individua mentione
et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIII Septembris
McMX, Pontificatus Nostri anno octavo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. £B S. a Secretis Status.