AAS 20 (1928), p. 10
iisdem sane iuribus frui singulas; Ecclesiam, ad summum, ab aetate
apostolica ad priora usque Oecumenica Concilia unicam atque
unam fuisse. Oportere igitur aiunt, controversiis vel vetustissimis
sententiarumque varietatibus, quae christianum nomen ad hunc
diem distinent, praetermissis ac sepositis, de ceteris doctrinis communem
aliquam credendi legem effici ac proponi, cuius quidem in
professione fidei omnes non tam norint quam sentiant se fratres
esse; multiplices autem ecclesias seu communitates, si universo
quodam foedere coniunctae sint, ea iam condicione fore, ut solide
fructuoseque impietatis progressionibus obsistere queant. Ista quidem,
Yenerabiles Fratres, communiter. Yerumtamen sunt qui ponant
ac concedant, Protestantismum, quem vocant, quaedam fidei
capita nonnullosque externi cultus ritus, sane gratos atque utiles,
inconsulto nimis abiecisse, quos, contra, Ecclesia Eomana adhuc
retinet. Mox tamen subiiciunt, hanc quoque ipsam perperam fecisse,
quae priscam religionem corruperit, aliquibus doctrinis,
Evangelio non tam alienis quam repugnantibus, additis ad credendumque
propositis; quas inter praecipuam illam numerant de
iurisdictionis Primatu, qui Petro eiusque in Sede Eomana successoribus
adiudicatur. In quo quidem numero adsunt, quamquam
non ita multi, qui EomanO Pontifici aut primatum honoris
aut iurisdictionem seu potestatem quandam indulgeant, quam
nihilominus non a iure divino sed a fidelium consensu quodammodo
proficisci arbitrantur ; atque alii vel eo progrediuntur, ut conventibus
illis suis, quos versicolores dixeris, ipsum Pontificem
praesidere cupiant. Quodsi multos, ceteroqui, reperire acatholicos
licet fraternam in Christo Iesu communionem pleno ore
praedicantes, at nullos profecto Öivenias, quorum in cogitationem
cadat, ut Iesu Christi Vicario vel docenti vel gubernanti
se subiiciant ac pareant. Interea affirmant, sese cum Ecclesia
Eomana, aequo tamen iure, idest pares cum pari libenter acturos:
at agere si possent, non videtur dubitandum quin ea mente agerent,
ut per pactum conventum forte ineundum ab iis opinionibus
recedere ne cogerentur, quae causa adhuc sunt, cur extra unicum
Christi ovile vagentur atque errent.