AAS 20 (1928), p. 9
quidem Ecclesia, tam mirabiliter constituta, Conditore suo itemque
Apostolis eius propagandae principibus morte sublatis, desinere
atque exstingui profecto non poterat, utpote cui mandatum
esset, ut universos homines, nullo temporum locorumque discrimine
, ad aeternam salutem perduceret: « euntes ergo docete
omnes gentes ». 1 Cuius in perpetua perfunctione muneris num
Ecclesiae aliquid virtutis efficaeiaeque defuturum est, quando ei
praesens perpetuo adest Christus ipsemet, sollemniter pollicitus:
« Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi » ? Itaque fieri non potest quin Ecclesia Christi non modo2
et hodie et in omne tempus, sed etiam eadem prorsus exsistat,
quae in aevo apostolico fuit, nisi dicere velimus - quod absit -
Christum Dominum aut non suffecisse proposito, aut tum errasse
cum asseveravit, portas inferi adversus eam nunquam fore praevalituras.
3
Atque hoc loco aperienda occurrit ac tollenda falsa quaedam
opinio, unde tota eiusmodi causa pendere videtur, itemque acatholicorum
actio et conspiratio proficisci illa multiplex, quae ad consociandas
christianas ecclesias, ut diximus, pertinet. Scilicet huius
auctores consilii Christum dicentem : « Ut omnes unum sint...
Fiet unum ovile et unus pastor » paene infinite afferre consueve-4
runt, ita tamen, ut significari per ea verba velint Christi Iesu
votum et precem, quae adhuc effectu suo careant. Opinantur enim,
fidei ac regiminis unitatem - quae verae et unius Ecclesiae Christi
insigne est-nec fere unquam exstitisse antehac nec hodie exsistere;
eandemque optari quidem posse et fortasse per communem voluntatum
inclinationem aliquando effici, sed commenticium quiddam
interea habendam esse. Addunt, Ecclesiam per se, seu natura sua,
in partes esse divisam, idest ex plurimis ecclesiis seu communitatibus
peculiaribus constare, quae, distinctae adhuc, etsi nonnulla
doctrinae capita habent communia, tamen in reliquis discrepant;,
1 Matth . , XXVIII , 19.
2 Matth., XXVIII , 20.
3 Matth., XVI , 18.
4 Ioann., XVII, 21; X, 10.