AAS 20 (1928), p. 172
propemodum quam sacerdos omnis ac pontifex « ex ¡íiominibus
assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum}).1
Quo autem perfectius oblatio nostra nostramque sacrificium sacrificio
dominico responderit, idest amorem nostri cupiditatesque
nostras immolaverimus et carnem crucifixerimus crucifixione ea
mystica, de qua loquitur Apostolus, eo uberiores propitiationis atque
expiationis pro nobis aliisque percipiemus fructus. Mirifica enim
viget fidelium omnium cum Christo necessitudo, qualis inter caput
et cetera corporis membra intercedit, itemque arcana illa, quam fide
catholica profitemur, Sanctorum communione, cum singuli homines
tum populi non modo coniunguntur inter se, sed etiam cum eodem
«qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum
per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem
in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis sui
facit in aedificationem sui in caritate ».2 Quod quidem Mediator
ipse Dei et hominum Christus Iesus, morti proximus, a Patre postularat:
« Ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum ».3
Quemadmodum igitur unionem cum Christo profitetur ac
firmat consecratio, ita expiatio eamdem unionem et, culpas detergendo,
inchoat et, Christi passiones participando, perficit et, victimas
pro fratribus offerendo, consummat. Atque id sane miserentis
Iesu consilium fuit, cum Cor nobis suum, insignia passionis
praeferens ac flammas amoris ostentans, patere voluit, scilicet ut
hinc infinitam peccati malitiam cóniectantes, illinc Reparatoris
caritatem infinitam admirati, et peccatum vehementius detestaremur
et caritati ardentius vicem redderemus.
Et vere expiationis potissimum seu reparationis spiritus primas
semper potioresque partes habuit in cultu Sacratissimo
Cordi Iesu exhibendo, nihilque eo congruentius origini, indoli,
virtuti, industriis quae huic religionis formae sunt propriae, ut
rerum memoria et usus, sacra item liturgia atque Summorum
Pontificum acta confirmant. Siquidem cum se conspiciendum
1 Hebr., V, 1.
2 Eph., IV, 15-16.
s Io., XVII, 23.