AAS 20 (1928), p. 178

quem pupugerunt, viderint « venientem in nubibus caeli » sero1
et frustra plangant se super Eum.2 Iusti vero iustificabuntur
et sanctificabuntur adhuc,3 et servitio sui Eegis, quem
tam contemptum et oppugnatum, tot tantisque contumeliis affectum
cernunt, novo se totos ardore devovebunt; sed imprimis
studio salutis animarum provehendae fiagrabunt, cum questum
illum divinae Victimae perpendere consueverint : « Quae utilitas
in sanguine meo? »4 ac simul gaudium quod erit Sacratissimo
eidem Cordi Iesu « super uno peccatore poenitentiam agente » . 5
Atque illud praecipue optamus vehementer speramusque fore,
ut ea divini iustitia Numinis, quae propter decem iustos misericors
Sodomis pepercisset, multo magis hominum generi universo
sit parcitura, a fidelium communitate, una cum Christo Mediatore
et Capite, omnium loco ac nomine comprecantum, suppliciter
invocata et placata feliciter. Hisce denique votis inceptisque Nostris
praesens arrideat Virgo Dei Parens benignissima, quae, cum
Iesum nobis Redemptorem ediderit, abierit, apud crucem hostiam
obtulerit, per arcanam cum Christo coniunctionem eiusdemque
gratiam omnino singularem, Reparatrix item exstitit pieque
appellatur. Cuius Nos confisi apud Christum deprecatione,
qui unus cum sit « Mediator Dei et hominum », suam sibi Matrem6
adsciscere voluit peccatorum advocatam gratiaeque ministram
ac mediatricem, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae
Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, vestrisque
curis concredito gregi universo, apostolicam benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Maii
anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

PIUS PP. XI

1 MATTH., XXVI , 64.
2 Cf. Apoc, I, 7.
3 Cf. Apoc, XXII , 11.
4 Ps. 19, 10.
5 Luc, X V , 4.

6 I Tim., II, 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.