AAS 20 (1928), p. 282

nominis capite »¿ condere statuit, « idque et omni apparatu quem
.huius aetatis eruditio postulat ornatum, et doctoribus in unoquoque
genere peritissimis Orientisque perstudiosis insigne », 1
immo facultate etiam « doctorales laureas, in ecclesiasticis dumtaxat
disciplinis quae ad Orientales Christianas gentes attinent »,
conferendi donatum,2 quod non solis Orientalibus pateret vel iis
ipsis qui a catholica unitate seiuncti essent, sed latinis maxime
sacerdotibus qui aut sacrae eruditioni operam dare ^aut apud
Orientales sacrum ministerium obire voluissent. Summa igitur
laus doctissimis illis viris est tribuenda, qui quatuor ferme annos
sedulo in eo elaborarunt ut novensiles Instituti alumnos orientalibus
disciplinis imbuerent.
Illud tamen eiusdem peropportuni Instituti incrementis non
leve incommodum obstabat, quod etsi Vaticanis aedibus erat
propius, longius tamen ab ea Urbis parte distabat, quae maxime
incolitur. Quamobrem, quod Benedictus XV faciendum cogitarat,
Nos quidem inde ab inito Pontificatu ad effectum deducere volentes,
Institutum Orientale in Biblici Instituti aedes, quippe
studiis atque propositis maxime cognati, transferendum decrevimus,
distinctum tamen, eaque mente, ut, simul ac res ferret,
sede sua peculiari donaremus. Porro praecaventes ne unquam
virorum copia in posterum deesset qui orientalibus disciplinis
tradendis pares essent, idque facilius rati Nos esse assecuturos si
unam Religiosorum familiam tantae rei gerendae praeficeremus,
Nostris Ipsi litteris, die xiv Septembris anno MCMXXII datis,3
Praeposito Generali Societatis Iesu praecepimus ut, pro amore suo
debitaque Sanctae Sedi Christique Vicario obedientia, difficultatibus
quibuslibet superatis, omnem Instituti administrationem
susciperet hisce legibus: ut, eiusdem Instituti magisterio
supremo Nobis ipsis Nostrisque- successoribus avocato, Praepositi

1 Benedictus PP. XV, Motu proprio Orientis catholici, xv Octobris MDCCCCXVII
\_Acta Ap. Sedis,- IX (1917), n. 11, pp. 531-533].
2 Benedictus PP. XV, Litterae Apostolicae Quod Nobis, xxv Septembris MDCCCCXX
[Acta Ap. Sedis, XII (1920), n. 11, pp. 440-441].
3 Decessor Noster [Acta Ap. Sedis, XIV (1922), n. 15, pp. 545-5461-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.