AAS 20 (1928), p. 283

Generalis Societatis Iesu esset, viros ad Instituti.munera, difficillima
sane, idoneos comparare, sive Praesidis sive doctorum; utque
perpetuo, cum per se ipse tum per Praesidem, Nobismet Nostrisque
successoribus approbandos proponeret quos ad varias Instituti
disciplinas tradendas deligere censuisset, eaque demum omnia
referret quae ad eiusdem Instituti vitam tutandam atque incrementa
fovenda conducere viderentur.
Iamvero, sexto mox anno elapso, cum haec decernere, nec
sine quodam divino instinctu, placuit, licet Nobis gratias Deo
maximas agere quod Nostris laboribus messis iam laetissima
arriserit. Alumnorum enim auditorumque, quamquam - ut fert
natura ipsa Instituti - numerus ingens nec fuerit nec sit futurus,
non adeo tamen exiguus exstitit, ut non summopere delectemur,
quod iam valida hominum manus in dies succrescens ex umbratili
hac palaestra mox in apertum campum sit proditura,
doctrinae pietatisque praesidiis instructa quibus Orientalium commodis
non parum profutura videatur.
Atque hoc loco, Ordinarios, sive Episcopos sive familiarum
religiosarum Moderatores vehementer dilaudantes, qui,, optatis
Nostris ultro obsecuti, ex amplissima gentium regionumque
diversitate, ex Oriente atque Occidente, sacerdotes aliquot suos
orientalibus disciplinis imbuendos in urbem miserunt; atque
hortantes praeterea reliquorum coetuum Antistites, qui per orbem
latius propagantur, ut, tantum exemplum secuti, alumnos,
quos ad huiusmodi studia noverint aptiores atque propensiores,
ad hoc Nostrum Institutum Orientale mittere erudiendos ne
negligant, liceat, Venerabiles Fratres, in mentem vobis revocare
quae fusius Litteris Encyclicis « Mortalium animos » nuper disséminais.
Quis enim iam possit ignorare quam frequentes misceantur
sermones de certa quadam unitate, a mente Christi;
Ecclesiae Conditoris, prorsus aliena, christianos inter omnes procuranda?
vel cui non sunt auditae disceptationes quae in plurimis
Europae praesertim et Americae partibus passim exagitantur,
eaeque gravissimi momenti, cum de Orientalium coetibus vel cum
Romana Ecclesia consentientibus vel ab eadem etiamnum dissidentibus
inquiritur? At vero, si nostrorum Seminariorum alumni,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.