AAS 20 (1928), p. 284

quod certe laetandum, qua sunt de Novatorum erroribus toto
studiorum curriculo doctrina imbuti, facile quidem illorum
argumentationes captiosas et discernunt et dissolvunt; verum
iidem, plerumque, non ea doctrina sunt instructi qua certam, in
quaestionibus de Orientalium rebus moribusque, ac de legitimis
eorumdem ritibus, in catholica unitate tam sancte retinendis,
sententiam ferre possint, cum gravissima id genus argumenta
peculiare quoddam idemque accuratissimum studium expostulent.

Quare, cum nihil omnino negligendum sit quod ad optatissimam
tam conspicuae dominici gregis partis unitatem cum vera
Christi Ecclesia restaurandam conferre videatur, vel ad maiorem
caritatem erga illos fovendam, qui, ritibus diversi, Eomanae Ecclesiae
Christique Vicario mentibus animisque intime adhaerent,
vehementer vos, Venerabiles Fratres, obsecramus ut singuli
unum aliquem saltem e sacerdotibus vestris deligendum curetis,
qui, orientalibus disciplinis probe eruditus, easdem Seminarii
alumnis opportune tradere sit paratus. Equidem non ignoramus
Universitatum Catholicarum esse peculiarem quandam
de rebus orientalibus facultatem, quam vocant, instituere; cui
quidem officio, Nobis ipsis auctoribus atque adiutoribus, Parisiis,
Lovanii, Insulis, satisfieri iam coeptum esse ex animo
gratulamur: quemadmodum in nonnullis aliis theologicorum studiorum
sedibus, gaudemus, ipsorum etiam rerum publicarum
moderatorum sumptibus, nec sine sacrorum Antistitum consensu
hortatuque, recens instituta fuisse orientalium huiusmodi magisteria
disciplinarum. Verum, haud ita difficile sit in singulis
theologicis Seminariis unum aliquem haberi doctorem, qui una
cum disciplina vel historica vel liturgica vel iuris canonici, nonnulla
de rebus orientalibus saltem elementa tradere valeat. Atque
ita alumnorum mentibus animisque ad Orientalium doctrinas
ritusque conversis, non tenue emolumentum capiatur necesse
est; neque id solum in Orientalium commodum, at ipsorum
alumnorum, quos par est et uberiorem exinde catholicae theologiae
latinaeque disciplinae cognitionem haurire et vehementiorem
erga veram Christi Sponsam amorem animis concipere, cuius

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.