AAS 20 (1928), p. 285

miram pulchritudinem, et in ipsa rituum varietate unitatem,
splendidiore quodam modo effulgentem conspexerint.
Cum autem omnia eiusmodi commoda, quae in rem christianam
ab ea, quam descripsimus, iuniorum institutione proficiscerentur,
animo reputavissemus, Nostri muneris esse duximus
nullis unquam parcere laboribus ut Orientalis Instituti a Nobis
confirmati vitam, non modo tutissimam, sed etiam, quoad fieri
posset, novis in dies incrementis florentissimam praestaremus.
Quare cum primum Nobis licuit, propriam illi sedem ad S. Mariae
Maioris in Exquiliis attributam voluimus, eam inprimis
pecuniae vim in Antoniana domo redimenda novoque muneri
aptanda collocantes, quae ex liberalitate munifici Antistitis, vita
haud ita pridem functi, et pii cuiusdam viri e Foederatis Americae
Civitatibus Nobis ob venerat : quibus propterea amplissimam
caelestium praemiorum remunerationem cupimus ac precamur.
Neque illud silentio praetereundum, quod ex Hispania Nobis suppeditatum
est unde ampliorem atque honestiorem in nova ipsius
Instituti sede bibliothecam adornaremus. Qua liberalitate in exemplum
dilaudata, cum ex usu experientiaque tot annorum, quos in
Bibliothecis Ambrosiana et Vaticana regendis traduximus, optime
percipiamus quanti momenti sit novam hanc bibliothecam instrumentis
exornare quibus cum doctores tum alumni commode orientalium
rerum notitias quasi ex quibusdam, abditis iis quidem ignotisque
interdum, verum ditissimis venis haurire et in publicam
utilitatem possint derivare, Nos, nullis perterriti difficultatibus,
quas nec paucas nec leves futuras praesentimus, toti erimus in iis
omnibus, quae Orientis regiones, mores, linguas, ritus attingant,
comparandis; gratissimi si qui, pro sua erga Christi Vicarium pietate,
tantae rei conficiendae, sive stipe conferenda, sive libris, codicibus,
tabulis, aliisque id genus Orientis christiani monumentis
vestigiisque suppeditandis, opem auxiliumque Nobis pro viribus
contulerint. .
Atque exinde confidimus futurum, ut nationes orientales, cum
tot maiorum suorum pietatis, doctrinae, artium, luculentissima
monumenta suis -ipsae oculis conspexerint, re ipsa edoceantur
quanto in honore vera, perennis, legitima « orthodoxia » a Eomana

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.