AAS 20 (1928), p. 288

obsecramus ut una Nobiscum, non modo mentibus"animisque
consentiatis, sed etiam operam vestram et laborem conferatis
quo citius dies illucescat optatissimus, quo Graecorum, Slavorum,
Eumenorum aliarumque orientalium nationum non paucos
solum, sed plerosque filios hucusque disiunctas ad pristinam cum
Eómana Ecclesia consuetudinem restituta s salutabimus? Meditantibus
autem Nobis quae tantae laetitiae maturandae, Deo
iuvante, inceperimus simusque perfecturi, videmur cum illo Nos
patrefamilias posse comparari quem Christus Dominus ad coenam
invitat o s rogantem inducit ut venirent: quia iam parata
sunt omnia (Luc. XIV, 17). Quae verba in nostram rem derivantes,
vehementer vos, Venerabiles Fratres, cum universos tum
singulos cohortamur, ut. orientalium rerum studia omni ope
provehentes, Nobiscum animi vires ad tantum perficiendum opus
intendatis. Atque ita, omnibus demum optatissimae unitatis impedimentis
amotis, Beata Virgine Deipara Immaculata sanctissimisque
illis Orientis atque Occidentis Patribus Doctoribusque
auspicibus, fratres filiosque tamdiu a nobis dissidentes reduces
aliquando in domum paternam complectamur, ea caritate arctissime
coniunctos, quae veritate plenaque christianae legis professione
tamquam solidissimo fundamento innitatur.
Quibus ut Nostris inceptis felicissimus arrideat exitus eventusque,
caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae
Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres et gregi vestris
curis concredito apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris,
in festo Nativitatis B. M. V., anno MDCCCCXXVIII,
Pontificatus Nostri septimo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.