AAS 20 (1928), p. 348

efformamus, fundamus, cui nomen de Bettary facimus; itemque decernimus
ut nova huiusmodi de Bellary Missio ad provinciam ecclesiasticam Madraspolitanam
pertineat, eiusque cura Fratribus Ordinis Minorum Provinciae
Anglicae demandetur.
Haec vero mandamus, statuentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare et fore, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant vel spectare poterunt
in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis iudicandum
esse ac definiendum; irritumque et inane fieri si quidquam secus
super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die xv
mensis Iunii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE KAIFENG ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KWEITEH.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fidelium
saluti bene prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestenlus
Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris, licet immeriti,
fungimur. Hoc ducti consilio, cum venerabilis frater Noster Iosephus Tacconi,
Episcopus titularis Aradiensis et Vicarius Apostolicus de Kaifeng,
Nos humiliter flagitaverit ut ob territorium latissime patens suae iurisdictioni
subiectum et incolarum ibidem commorantium multitudinem, suus
de Kaifeng vicariatus divideretur, et ex territorio inde diviso ac separato,
nova, ad catholicam fidem validius promovendam, praefectura apostolica
conderetur: Nos, praehabito voto venerabilis fratris Celsi Costantini Archiepiscopi
titularis Theodosiopolitani, Delegati Apostolici in Sinis, collatisque
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
attente perpensis, praefati praesulis votis ultro libenterque concedendum
existimavimus. Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa
scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium tenore, totum territorium quod civiles sub-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.