AAS 21 (1929), p. 13
intra fines Ordinarii Praesules in sua quisque dioecesi Bullae Cruciatae
proventus administrent ad eos usus erogandos iuxta normam
in ultima prorogatione Indulti Apostolici praescriptam,
salvis obligationibus quibus iidem proventus, vi Conventionum
cum Sancta hac Sede initarum, obnoxii sunt; in Conventione
autem additionali die xxv m. Augusti inita anno MDCOCLIX expresse
cautum fuit ut in posterum omnes Bullae Cruciatae proventus,
salva eorumdem parte Sanctae Sedi debita, ut superius,
in divini cultus expensas exclusive impendi deberent. Quod vero
attinet ad facultates Apostolicas officio Commissarii Generalis
Bullae Cruciatae adnexas, et consequentes attributiones, in memorato
sollemnis Conventionis articulo quadragesimo statutum
fuit, ut illae per Archiepiscopum Toletanum ea forma atque amplitudine
exerceantur, quas Sancta haec Sedes praefiniverit. Ipsa
quidem Bulla per Apostolicas Litteras die xxi m. Septembris
an. MDCCCCIX Piscatoris annulo obsignatas, ad duodecim annos prorogata
fuit a rec. mem. Leone Pp. XIII, finemque habuit prima
Dominica Adventus anni MDCCCCXIV. Eandem vero Bullam bo. me.
Pius Pp. X ad annum dumtaxat produxit per Secretariae Status
mandatum sub die xxrv m. Iunii ipsius anni MDCCCCXIV; consilium
enim mente susceperat Bullam enunciatam reformandi, ut magis
illam praesentium temporum adiunctis respondentem redderet.
Ipsius vero Pii Pp. X voluntatem ad exitum adduxit rec. mem.
Decessor Noster Benedictus Pp. XY Litteris Apostolicis sub anulo
die XII m. Augusti an. MDCCCCXV datis, quibus Cruciatae Bullam
pro Hispaniarum Regno ad duodecim alios annos prorogavit a
prima dominica Adventus eiusdem anni MDCCCCXV computandos.
At etiam in praesens ad ipsius Regni christifidelium bono satius
consulendum aliae emendationes atque additamenta praesertim ob
iuris canonici Codicis promulgationem in supra dicta Bulla Cruciata
desiderabantur; ideoque schema eiusdem novum tum Sacrae
Congregationi Consistoriali tum Sacrae Congregationi pro ecclesiasticis
negotiis extraordinariis propositum est atque ab eisdem
recognitum. Nunc autem, exhibitas Tuo nomine Nobis per Tuum
apud Nos Legatum preces ultro libenterque excipientes, Crucia-