AAS 21 (1929), p. 14

tae Bullam, novo eiusdem textu recognito, pro Tuo Hispaniarum
Éegno, motuproprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine
praesentium Litterarum vi, ad duodecim annos prorogamus a
prima dominica Adventus vertentis anni MDCCCCXXVIII computandos.
Circa vero ipsius Bullae publicationem, eiusdem indulta
quoad indulgentias, divina officia et sepulturam, confessionem et
votorum commutationem; dispensationem ab irregularitate et ab
impedimento afiinitatis et criminis; beneficiorum convalidationes
et compositiones; legem abstinentiae et ieiunii; condiciones circa
usus huius indulti; quoad denique privata oratoria, servari praecipimus
religiose in omnibus condiciones legesque, quae in indiculo
continentur, quod a memoratis Sacris Congregationibus
adprobatum in Tabulario tertiae Sectionis Secretariae Nostrae
Status a Brevibus Apostolicis asservari iussimus; cuius tenor sequens
est: «INDULTA PONTIFICIA HISPANICAE NATIONI CONCESSA.
Publicatio Indultorum eorumque usus. Indulta, Hispanicae Nationi
a Sancta Sede concessa, singulis annis publicanda sunt. Annus
computatur a die antea factae publicationis, usque ad diem novae
faciendae publicationis. Summaria sumpta a fidelibus pro eorum
usu valent, durante toto praedicto anno. Indulta autem semper
prorogari intelliguntur, pro maiore christifidelium commoditate,
ad unum integrum mensem post annum expletum ab eorum publicatione.
Indultis omnes fruuntur, qui in Hispaniarum territorio
versantur, vel in alio quocumque Hispanicae ditioni subiecto territorio,
si tamen Summaria sumant. Indulto vero quoad abstinentiae
et ieiunii legem tum in Hispanus tum extra Hispanias
uti possunt, dummodo scandalum absit. Pro Indultorum licito
validoque usu sufficit Summaria sumere. Subscribere in illis
proprium nomen et cognomen necessarium non est; neque illa
secum habere vel illa servare necessarium est. Taxa vel eleemosyna
solvenda ad uniuscuiusque Summarii calcem consignanda
est. Christifideles autem sciant huiusmodi proventus ad divinum
cultum sustinendum principaliter destinari, ad pia beneficentiae
opera, ad ipsius Bullae Cruciatae onera sustinenda. Horum indul-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.