AAS 21 (1929), p. 145

oppido Pitelli, S. Rochi in S. Venerio, S. Iacobi Apostoli in Isola, S. Stephani
Protomartyris in Marinasco, S. Martini in Biassa, S. Andreae in
Fabiano, S. Viti in Marola, S. Mariae « del Pianto » in Cadimare, S. Catharinae
in Canipiglia. Dioeceseos hisce finibus definitae sedem episcopalem
Spediae constituimus, quam idcirco ad civitatis episcopalis gradum et
honorem evehimus una cum omnibus iuribus ac .privilegiis, quibus ceterae
episcopales civitates ex iure fruuntur. Ecclesia in hac urbe exstruenda ac
Iesu Christo Eegi dicanda, cum primum perfecta fuerit, Cathedra erit Episcopi,
cum omnibus iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis cathedralibus sunt
propria. Interea vero pro ecclesia cathedrali habeatur et retineatur ecclesia
paroecialis sub titulo S. Mariae in caelum Assumptae. Hanc autem dioecesim
noviter erectam constituimus surfraganeam metropolitanae Ecclesiae
Ianuensis, eamque perpetuo una cum dioecesibus iam unitis Lunensi-Sarzanensi
et Brugnatensi aeque principaliter unimus, sub hac appellatione:
Lunensis-, seu Spediensis, Sarzanensis et Brugnatensis, ita ut omnes et singulae
huiusmodi Ecclesiae iurisdictioni, regimini atque administrationi
subsint unius Antistitis, qui proinde Episcopus Lunensis-, seu Spediensis,
Sarzanensis et Brugnatensis nominabitur, quique canonicam possessionem
trium dioecesium seorsim accipiet, praefatae appellationis ordine servato,
et reditus percipiet episcopalibus mensis Sarzanensi et Brugnatensi adsignatos.
Ad tres autem simul regendas dioeceses, Spediae una curia episcopalis
constituetur, in qua ipsa urbe habitualem residentiam habebit Episcopus,
qui tamen pro lubitu suo tum in urbe Sarzanensi, tum in urbe Brugnatensi,
cum sibi placuerit, degere poterit. Hac posita trium istarum dioecesium
unione, decernimus ut Episcopus beneficia unius dioecesis sacerdotibus
aliarum dioecesium promiscue conferre possit. Volumus insuper ut Sarzanae
et Brugnati maneant Capitula cathedralia, et Spediae quam prirrium
Capitulum cathedrale erigatur. Idcirco quandocumque a iure statutum est
ut Episcopus votum Capituli exquirat, si agatur de negotiis quae unam
tantum e tribus dioecesibus respiciunt, a proprio eiusdem dioecesis Capitulo
votum exquiretur; si vero ad tres dioeceses simul attinent, trium Capitulorum
seorsim votum habeatur. Quotiescumque demum communem episcopalem
sedem vacare contigerit, tribus Capitulis una convocatis in urbe
Spedia, praeside digniore e Capitulo Spediensi, ius erit Vicarium Capitularem
communem pro tribus dioecesibus, ad sacrorum canonum praescripta,
eligere.

Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Dalmatium Minoretti, Archiepiscopum
Ianuensem, cui propterea necessarias et opportunas facultates tribuimus
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in officio vel

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.