AAS 21 (1929), p. 146
ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive pronuntianda de quavis difficultate
vel oppositione in exsecutionis actu quomodolibet oritura, iuiuncto
insuper eidem onere ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex
menses, a subsignata die computandos, authenticum exemplar transmittendi
peractae exsecutionis. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest vel qui sua interesse
praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam
si expressa, ^specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore
de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari,
impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios effectus sortiri et obtinere, atque ab
omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis etiam impressis
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae
forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Npstrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem hanc paginam Nostram
seiunctionis, erectionis, evectionis, unionis, mandati, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario,
hoc attentari praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo nono, die decima secunda mensis Ianuarii, in festo Sacrae Familiae
Iesu, Mariae, Ioseph, Pontificatus Nostri anno septimo.
FR. ANDREAS CARD. PRÜHWIRTH , CAROLUS CARD. PEROSI ,
S. B. E. Cancellarius. S. Congr. Consistorialis Secretarius.
Ioannes Zani Câprelli, Protonotarius Apostolicus.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.
Loco >& Plumbi
Beg. in Cane. Ap., vol. XXXIX, n. 41. - M. Kiggi.