AAS 21 (1929), p. 18

laritatibus ad Sanctum Officium pertinentibus, imposita dispensatis
consueta eleemosyna, in fines a Sancta Sede statutos impendenda,
ceterisque iniunctis de iure iniungendis. 2) Possit idem
Exsecutor harum Litterarum Apostolicarum dispensare ab impedimento
publicae honestatis in primo gradu lineae rectae, nec non
ab impedimento publicae honestatis in secundo gradu lineae rectae
ex concubinatu publico vel notorio, aut ex matrimonio invalido,
ad ineundum matrimonium, sive etiam ad initum matrimonium
convalidandum, dummodo nullum subsit dubiam quod
alteruter contrahentium possit esse proles ab altero genita; imposita
dispensatio aliqua eleemosyna ad fines a Sancta Sede statutos
impendenda».
Idem dispensare possit (haec tamen facultas non erit publicanda
in Summario) in occulto criminis impedimento, neutro
machinante, sive ut supra ad ineundum, sive ad initum matrimonium
convalidandum, iniuncta eleemosyna ut superius indicatum
est.
« Indultum quoad beneficiorum convalidationes et quoad compositions.
- 1) Possit harum Litterarum Apostolicarum Exsecutor
convalidationem concedere super titulo cuiuscumque ecclesiastici
beneficii, si bona fide beneficiatus in illius possessionem immissus
fuerit, excluso tamen casu quod collationis seu institutionis
nullitas ex simonia proveniat. 2) Possit idem Exsecutor
perceptos bona fide fructus remittere, in praecedenti casu, iniuncto
tamen aliquo congruo subsidio ad finem a Sancta Sede statutum
adhibendo. 3) Possit etiam Exsecutor ad congruam compositionem
admittere bénéficiâtes omnes, qui ad restitutionem fructuum
tenentur ob omissam Horarum canonicarum recitationem,
vel ob neglectum aliud beneficii officium, exclusa tamen
Missarum celebrandarum omissione. 4) Possit item Exsecutor
admittere ad congruam compositionem omnes ob iniuste ablata,
acquisita, quocumque modo retenta, quacumque causa, si tamen
id in confidentiam Indulti factum non fuerit, et si adhibita debita
diligentia incertus sit dominus vel reperiri nequeat. 5) In
compositionis casu, ut in paragraphis tertio et quarto, quae solvan-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.