AAS 21 (1929), p. 19

tur in finem a Sancta Sede adsignatum impendenda sunt. Ubi
autem admodum grave sit aliquid solvere, Exsecutor plenam debiti
remissionem facere possit. Ceterum, quovis in casu, decimam quantitatis
non bene acquisitae partem solvere sufficit. Ac si agatur
de non notabili quantitate, quae nempe summam centum pesetarum
non excedat, compositio plenum suum sortitur effectum,
ipso facto sumendi Bullas compositionis, quin opus sit ad quempiam
recurrere ».
Nota bene. Nihil determinatur quoad quantitatem solvendam
ratione compositionis, paragraphis 3) et 4) quia, cum in compositione
respiciendum sit animarum bonum, et consequenter
iudicium quantitatis solvendae a variis practicis circumstantiis
pendeat, unde aliquando etiam, ut habetur paragrapho quinto
totum sit simpliciter remittendum, praeter solutam pro Summario
taxam, remittitur prudenti arbitrio, omnibus bene perpensis,
determinatio quantitatis solvendae. Qua in re, ut patet ex
dictis, scrupolose procedendum non est, et potius cum liberalitate
quam cum rigore agendum est.
((Indultum quoad legem abstinentiae et ieiunii. - 1). Omnibus
absolute quacumque die et refectione lacticinia, ova et pisces
comedere licet. 2) Abstinentia a carne et a iure carnis servanda
est tantum feriis sextis Quadragesimae, Quattuor Temporum,
nec non tribus pervigiliis Pentecostes, Assumptionis B. Mariae
Virginis in caelum, Nativitatis D. N. Iesu Christi. 3) Ieiunium
servandum tantum erit feriis quarta et sexta, nec non sabbatis
Quadragesimae, et tribus pervigiliis, praecedenti paragrapho
secundo notatis. Pervigilium Nativitatis anticipatur ac
remittitur ad sabbatum proxime praecedentium Quattuor Temporum.
Condiciones circa usum praecedentis Indulti. Indulto
paragrapho primo et secundo, integra manet lex ieiunii, seu
unicae comestionis per diem, pro illis qui ieiunare tenentur
secundum paragraphum tertium. Eodem Indulto non fruuntur,-
nisi illi tantum qui sumpserint praesens Summarium et Indulgentiarum
ac divinorum officiorum Summaria et solverint
taxatam eleemosynam, quae in beneficium Seminariorum et

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.