AAS 21 (1929), p. 198

munere ita se gessit, ut pietate morumque candore cunctis praestaret. Sedulus
erat in divinarum scripturarum lectione ac studio, cognitaque catholicae
religionis veritate, eidem adhaerere constituit, totoque cordis
affectu eam est amplexatus, eiusdemque praestantiam et sanctitatem
palam praedicare ac tueri suscepit.
Iam ferme a decennio hanc tenebat vitae rationem, dum invidia in plurimis
parta et fota studiose magis magisque exarsit, et in publicum incendium
erumpere minabatur. Vehementer enim metuebant plerique ex schismaticis,
ut Cosmae concionibus apostolico fervore ac doctrina refertis ad
catholicam profitendam fidem eompellerentur plures et dissidentium numerus
valde minueretur. Quare nullum non moverunt lapidem, ut ille a
Constantinopolitana urbe.deiiceretur. Sed, rei difficultate perpensa, quippe
non cuncta removeri poterant pericula, de eo e vivis eripiendo statuerunt.
Quod uti rescivit Servus Dei ab insectatorum insidiis aufugere studuit
diuque delituit, ne in eorum manus incideret, sed acrius undique quaesitus,
deprehensum est. Postquam autem semel a captivitate se pretio redemisset,
postremo domi iterum, se ipso offerente, Cosma captus et in vinculis coniectus
fuit. In iudicium raptus, ac de rebus fidei a magno Visirio interrogatus,
immotus catholicam religionem professus est, ac de nullo alio crimine
argutus fuit, nisi de eius amicitia cum Francis, quibuscum veram fidem
profitebatur in detrimentum schismaticae religionis. Rem Dei Famulus
candide explanavit, sibique oblatam libertatem recusavit, ne veritati et
sanctitati fidei, quam profitebatur, iniuriam inferret. Ad tribunal Galatae,
postea a Visirio missus, ibique ab accusatoribus criminationibus iisdem
impetitus, capite damnatus est, feralisque sententia ad magnum Visirium
confirmanda missa est. Tunc denuo Servus Dei, iam in carcere sacramentali
exomologesi expiatus et sacra synaxi refectus, bonam confessionem, firmo
animo, de fide catholica tulit. Innocentiam vero suam tuitus est Dei Famulus,
quae puniri nequibat, quum de rebus fidei non esset magno Visirio
damnare quempiam; sed, clamitante populo et sanguinem Cosmae super se
et filios invocante, ad necem ducendus satellitibus traditur Servus Dei,
illorum duci propositis praemiis si eum ad eiurandam fidem induxissent,
eiusque vitae parcere valuissent. Cum eo ad necem, eamdem ob fidei causam,
rapti sunt duo viri catholici, quorum intuitus infirmitatem, ut eorumdem
animis adderet robur, instanter petiit gladio perimi post ipsorum
necem. Res concessa non fuit, ac duo illi viri mortis conspectu deterriti,
a fide catholica deficientes libertatem adepti sunt. Cosma vero precibus et
psalmis iugiter intentus fidei professionem, dum gladio percutiendus erat,
devote iteravit, effuso que sanguine testimonium praebuit fidei catholicae
veritati.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.