AAS 21 (1929), p. 199

Iure itaque illud asseri de eo potest, quod Ecclesia de suis martyribus
eanit: Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit. Haec
fuit catholicorum vox, haec plurimorum sententia quae etiam palam audita
est; sed temporum et locorum nequitia impedimento fuit, quominus iuridicae
probationes statim, uti rerum natura et adiuncta exposcebant, colligerentur.
Vix autem licuit, suppleti sunt notitiarum fontes etiam per authentica
documenta et iuratas depositiones testium parfum vel supparium, quae
loco processus informativi habenda esse summus Pontifex Pius IX indulsit
ad omnes iuridicos effectus. Signata deinceps Commissione introductionis
Causae, conditisque Apostolicis tabulis, habita est die 6 Martii anno 1928
penes fel. rec. Cardinalem Antonium Vico, causae Ponentem, Congregatio
Antepraeparatoria super Servi Dei martyrio, causa martyrii et signis; die
autem 15 Ianuarii 1929 Praeparatoria in Palatio Apostolico Vaticano;
atque die 9 huius mensis Aprilis universus disceptatorum coetus locum
habuit coram Ssmo Domino nostro Pio Papa XI, in quo a Revmo Cardinale
Francisco Ehrle, causae Ponente, enunciatum est ad discutiendum
dubium: An constet de martyrio et causa martyrii et signis in casu et ad
•effectum, de quo agitur? Quotquot convenerant tum Reverendissimi Cardinales
tum Patres Consultores sua tulerunt suffragia, quibus receptis Beatissimus
Pater suam d ecretoriam edere sententiam in alium diem differendam
censuit, pleniorem sibi caelestis luminis claritatem precibus imploraturus.

Quum vero iudicium suum proferre constituisset, hodiernam diem Dominicam
III post Pascha designavit, atque, sacro facto, accersiri voluit Reverendissimum
Cardinalem Camillum Laurenti, sacrorum Rituum Congregationi
Praefectum et Cardinalem Franciscum Ehrle, causae Relatorem,
itemque R. D. P. Carolum Salotti, Sanctae Fidei Promotorem generalem,
meque infrascriptum Secretarium, iisque convenientibus in nobiliorem
Vaticani aulam, sedens in Pontificio solio, edixit: Constare de martyrio et
¿ausa martyrii, et ad ulteriora procedi posse. Hoc vero Decretum evulgari
et in acta sacrae Rituum Congregationis referri praecepit, undecimo Kalendas
Maii, anno millesimo nongentesimo vicesimo nono.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.
L. O S.
Angelus Mariani, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.