AAS 21 (1929), p. 309

secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. .
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, diexxvi mensis Maii, in
festo SS. Trinitatis, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

CAROLUS CARD. PEROSI, FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH,
S. C. Consistorialis a Secretis. S. B. E. Cancellarius.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco £fc Plumbi

Beg. in Cane. Ap. vol. XL, n. 29. - M. Riggi.

II

DE RELIGIOSA ADMINISTRATIONE CIVITATIS VATICANAE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ex Lateranensi pacto et convento, ab Apostolica Sede cum
Italici Regni Moderatoribus haud ita pridem confecto, Civitas
Vaticana constituta est, in qua Nos quidem plenissimum principatum
tenemus.
Iamvero, quamvis Vaticana haec Civitas pars sit Romanae
Nostrae Dioecesis, cuius Episcopus ipse est Romanus Pontifex, id
tamen opportunum Nobis videtur, ut, Civitas Vaticana, quemadmodum
propria quadam civili, ita etiam peculiari quadam religiosa
administratione regatur, ab ea quidem distincta qua Nos
reliquam Romanae Dioecesis partem moderamur.
Quapropter ea quae sequuntur statuimus:
I. Antistitem, qui pro spiritualibus rebus in Civitate Vaticana
vicaria Nostra potestate in posterum fungatur, Sacristam pro
tempore Pontificalis Domus per hanc Nostram Constitutionem eligimus,
eidemque facultates omnes tribuimus quibus opus erit, et

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.