AAS 21 (1929), p. 308

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

DE TRANSLATIONE DIACONIAE S. MARIAE AD MARTYRES AD ECCLESIAM

S. APOLLINARIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Recenti conventione cum Italico Regno a Nobis inita die
xi mensis Februarii proxime praeteriti diaconiam, qua ecclesia
Sanctae Mariae ad Martyres, vulgo Pantheon nuncupata, adhuc
augebatur, transferendam in aliam Nobis reservavimus. Iam
vero inter plures sacras aedes illi viciniores simulque insigniores,
multis profecto commendata nominibus, semper exstitit
illustris ecclesia Sancto Apollinari dicata, quam octavo saeculo
vertente aedificatam esse constat in honorem sancti illius episcopi
ravennatensi s, qui, Principis Apostolorum vestigia persecutus,
tam multa pro Christi nomine sustinuit, ut gloriam
ipsam martyrum adaequaverit. Quare Apostolica Nostra auctoritate,
harum Litterarum vi diaconiam, qua praefatam ecclesiam
Pantheon appellatam Decessor noster f. r. Benedictus XIII decoravit,
in ecclesiam Sancto Apollinari dicatam transferimus, illique
privilegia omnia tribuimus, quae ceteris almae Urbis diaconus
competunt, firma tamen, quod ad Seminarium Romanum attinet,
constitutione Recolentes animo, data a Leone Pp. XIIDecessore
Nostro die ix m. Aprilis anno MDCCCXXIV.
Contrariis non obstantibus quibuslibet, haec mandamus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exsistere et fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri
et obtinere illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.