AAS 21 (1929), p. 469

son Bange, cum mentibus continuis, qui montes Principales, vulgo Main
Bange vocantur. Ad orientem series montium, qui Magni Dividentes
vulgo Great Diviäing Bange, vocantur, usque ad vigesimum quintum
gradum latitudinis australis. Ad occidentem fines Status Australiae
meridionalis et fines Territorii Septemtrionalis, intra limites Status
Novae Galliae meridionalis et quem supra diximus vigesimum quintum
gradum latitudinis. III. Novae huius erectae dioecesis Toowoombaënsis
sedem in urbe vulgo Toowoomba figimus, quam proinde ad civitatis episcopalis
gradum et fastigium evehimus. Episcopi vero cathedram in ampliore
et aptiore eiusdem urbis ecclesia constituimus, quam idcirco ad ecclesiae
cathedralis dignitatem extollimus; ei propterea eiusque pro tempore Episcopis
iura omnia tribuimus, honores, insignia, favores gratias et privilegia,
quibus ceterae cathedrales earumque Episcopi iure communi vel legitima
consuetudine in Australia pollent et gaudent, eosque iisdem oneribus et
obligationibus adstringimus, quibus ceteri per orbem Episcopi subiiciuntur.
IV. Novam autem dioecesim Toowoombaënsem sufiraganeam constituimus
metropolitanae Ecclesiae Brisbanensis eiusque proinde Episcopos
metropolitico iuri Archiepiscopi Brisbanensis subüeimus. V. Cum vero temporum
adiuncta modo prohibeant quominus canonicorum Capitulum in
cathedrali ecclesia erigatur, indulgemus ut interim pro canonicis dioecesani
Consultores ad normam iuris instituantur. VI. Vehementer insuper
exoptamus ut in nova dioecesi Toowoombaënsi ubi primum fieri poterit
saltem parvum Seminarium iuxta canonicas leges et normas a Sacra Congregatione
de Seminariis traditas instituatur, omni cura adhibita ut in eo
alumnorum, qui in spem Ecclesiae succrescunt, pietas et morum probitas
atque doctrina vigeat et floreat. VII. Episcopalem mensam constituent,
praeter fidelium oblationes, in quorum bonum dioecesis haec erecta est, et
curiae episcopalis emolumenta, cathedraticum, quod ad tramitem iuris in
signum subiectionis Episcopo est solvendum, necnon peculiaris pars ecclesiae
cathedralis redituum, quae Episcopo iuxta loci consuetudinem competit.
Insuper eidem Episcopo, ut episcopali dignitati aptius consulere
queat, facultatem facimus, iuxta morem in Australia vigentem, ex dioecesis
paroeciis unam vel duas paroecias sibi reservandi. VIII. Quod autem attinet
ad dioecesis Toowoombaënsis regimen et administrationem, ad Vicarii
capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi servanda iubemus quae sacri
canones decernunt. IX. Quum vero Brisbanensis archidioecesis, etiam post
ab ea avulsum territorium ex quo nova dioecesis Toowoombaënsis est
efformata, nimis adhuc pateat, regiones ad septemtrionem gradus vigesimi
quinti latitudinis australis exstantes ab ipsa archidioecesi separamus et

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.