AAS 21 (1929), p. 470

finitimae dioecesi Rockamptonensi adiungimus. X, Quod vero ad clerum
praecipue spectat, decernimus ut simul ac Constitutio haec exsecutioni mandata
fuerit, eo ipso clerici omnes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius
territorio legitime exstant. XI. Singulorum Ordinariorum autem erit curare
ut documenta omnia et acta, quae regiones illas respiciunt hisce Nostris
Litteris ab archidioecesi Brisbanensi separatas, a cancellaria eiusdem archidioecesis
quam primum fieri poterit extrahantur et cancellariis dioecesium
Toowoombaënsis et Rockamptonensis tradantur ut in singulis archivis
serventur. XII. Nobis denique et Apostolicae Sedi facultatem reservamus
novam ineundi circumscriptionem tum archidioecesis Brisbanensis, tum
novae dioecesis Toowoombaënsis, quandocumque id in Domino expedire
visum fuerit. XIII. Eebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia
exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem Bartholomaeum
Cattaneo, Archiepiscopum titularem Palmyrenum, Delegatum Apostolicum
in Australasia,* eique propterea tribuimus necessarias et opportunas facultates,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in
officio vel ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus
ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide authenticum exemplar
peractae exsecutionis infra sex menses a praesentibus Litteris acceptis
transmittendi.

Volumus tandem ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae
forent. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo
unquam tempore ac ratione de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio vel quolibet alio inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque
quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse et fore volumus ac decernimus. Non obstantibus, quatenus
opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque
Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum
Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, evectionis, unionis,
concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare prae-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.