AAS 21 (1929), p. 471

sumpserit; indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli,
Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo nono, die vigesima octava mensis Maii, Pontificatus
Nostri anno octavo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, Gr. M. CARD. VAN ROSSUM
Cancellarius S. B. E. S. G. de Propaganda Fide Praefectus.

Ioannes Zani Caprelli, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Heg. in Cane. Ap., vol. XL, n. 35 - M. RIGGI.

III

TRIDENTINA

SEDES EPISCOPALIS EVEHITUR AD ARCHIEPISCOPALEM

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter ceteras curas in quas Apostolica Sedes incumbit, ad eas libenter
animum intendit, quibus cathedrales ecclesiae, antiquitate mentisque conspicuae
et christianis virtutibus florentes, dignioribus titulis condecorentur
ac singularibus favoribus cumulentur. Huiusmodi quidem apostolica
munificentia digna sane est pervetusta Tridentina Ecclesia, quae praelucet
tum religiosa fidelium observantia eorumque quam maxima cum Romanis
Pontificibus coniunctione, tum praecipue quia in Tridentina urbe, uti celeberrimum
est, sextodecimo saeculo habita fuit memoranda oecumenica
Synodus, quae ad ingruentes novatorum errores reiiciendus et ad ecclesiasticam
disciplinam restaurandam plurimum conduxit, cuiusque salutares
effectus in cleri populique christiani moribus etiam nunc persentiuntur.
Cum itaque nuper clerus et fideles dioecesis Tridentinae, occasionem nacti
quod solemnia peragantur pro vicesimo quinto expleto anno quo venerabilis
frater Caelestinus Endrici dioecesim regendam suscepit, Nobis enixas
preces porrexerint ut, ob eiusdem Tridentinae Ecclesiae praestantiam, eam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.