AAS 21 (1929), p. 650
urbs praeberet. Quare Nos, omnibus mature perpensis, ac praehabito
venerabilis fratris Nostri Petri Fumasoni Biondi, Archiepiscopi Doeletani
' et in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis Nostri Delegati Apostolici,
favorabili voto, praefati Oregonopolitani Archiepiscopi oblatas preces
excipiendas censuimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum
interest vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, civitatis Oregonopolitanae
iura episcopalia praesentibus Litteris supprimimus ac suprema
Nostra auctoritate Portland urbem in civitatem episcopalem archidioecesis
erigimus et constituimus; archidioecesim ipsam deinceps Portlandensem
in Oregon appellandam volumus ac eidem Portland civitati iura omnia ac
privilegia, honores ac praerogativas concedimus, quibus ceterae in America^
Septentrionali sedes episcopales gaudent ac fruuntur. Ecclesiam vero Conceptioni
Immaculatae Beatae Mariae Virginis dicatam, in eadem urbe
Portland exstantem, in metropolitanam eiusdem archidioecesis Portlandensis
in Oregon erigimus et in ea sedem archiepiscopalem constituimus atque
eidem ecclesiae attribuimus universa bona et reditus, quae ad metropolitanam
ecclesiam Oregonopolitanam, qua talem, pertinebant.
Volumus autem ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus* quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis
aliis Eomanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini
autem quae hisce Litteris Nostris decreta sunt infringere vel eis contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se
noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo octavo, die vigesima sexta mensis Septembris, Pontificatus
Nostri anno septimo.
FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, CAROLUS CARD. PEROSI,
S. R. E. Cancellarius. S. C. ConsistorialisaSecretis.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonotarium Apost.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco >~< Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. XXIX, n. S - M, Riggi.