AAS 21 (1929), p. 651
LITTERAE APOSTOLICAE
DELEGATIONIS APOSTOLICAE AEGYPTI IURISDICTIO EXTENDITUR AD TERRI-
TORIA PALAESTINAE, TRANS JORDANIAE ET INSULAE CYPRI.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Romani Pontifices, qui, utpote Beati
Petri successores, supremam in Ecclesia potestatem exercent, vigili iugi-
» cr studio in locorum, qui longinqui atque a Romano centro dissiti sint,
necessitates parandas tuendasque incumbunt. Id igitur Nos quoque in banc
Petri cathedram, Bei gratia, evecti, ut felici ac prospero Ecclesiae regimini
prospiciamus, quantum in Domino possumus satagimus. Quapropter
cum varias ob rationes peropportunum videatur Palaestinae, Transjordaniae
et insulae Cypri territoria, quae hucusque ad Delegationem Apostolicam
Syriae pertinebant, ad res catholicas inibi provehendas, a praefata
Syriae Delegatione separare, ut eadem in posterum sub Delegati Apostolici
Aegypti iurisdictionem subiiciantur: Nos, omnibus rei momentis attento
ac sedulo studio perpensis cum venerabiübüs fratribus Nostris Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui pro Ecclesia Orientali negotiis praepositi
sunt, audito quoque hodierno Syriae Delegato Apostolico Nostro,
haec quae infrascripta sunt decernenda censuimus. Nimirum ex certa
scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, Palaestinam, Transjordaniam
et Cypri insulam a Delegatione Apostolicae Syriae separamus,
easdemque sub potestatem subiicimus Apostòlici pro tempore exsistentis
Delegati Aegypti, qui ex nunc Delegatus etiam Apostolicus ierusalem et
Palaestinae, Transjordaniae et Cypri nuncupabitur. Propterea volumus
ut ipse novus Apostolicus Delegatus suo huiusmodi in praefatis regionibus
munere fungatur, omnibus et singulis utens potestatibus ac facultatibus,
quae huic muneri sunt propriae, atque advigilet in cuiusque ritus Ecclesiarum
statum,.in eisdem regionibus exsistentium; Nos vero et hanc Sanctam
Sedem de eodem statu certiores reddat.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis,