AAS 21 (1929), p. 652

auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Contrariis
non obstantibus quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi
mensis Martii anno MDCCCCXXIX , Pontificatus Nostri octavo.

P. C AED . GASPARRI, a Secretis Status.

II

INSULA DE HAIN AN IN SINIS IN MISSIONEM SUI IURIS ERIGITUR

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quod christiani gregis bono utilitatibusque
spiritualibus provehendis conducat, id opportune maximeque curandum
Nobis munus apostolicum suadet, quod Nobis, licet immeritis, a
divina Providentia commissum est. Quapropter cum rogati simus ut insulam
de Hainan, intra fines apostolici vicariatus de Pakhoi positam, ad
christianas res melius inibi provehendas in Missionem sui iuris erigeremus,
huiusmodi postulationibus annuendum existimavimus* Abhinc enim nonnullis
annis insulam ipsam, venia a Sancta Sede impetrata, Vicarius Apostolicus
de Pakhoi tunc temporis exsistens, curis concredidit Patrum Congregationis
Sacrorum Cordium Iesu et Mariae, vulgo de Piepus nuncupatae;
et revera studio sollertiaque eorundem Patrum, Deo favente, catholica
religio in eadem insula haud levioris momenti incrementa habuit. Delegatus
quoque Apostolicus Noster in Sinis amplissimo suo suffragio hanc
condendam novam independentem Missionem commendat; ac propterea,
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, ab actuali vicariatu apostolico de Pakhoi in Sinis insulam de
Hainan, suis hodiernis limitibus constitutam, separamus, atque ex eadem
novam independentem Missionem constituimus, quam eodem nomine de
Hainan nuncupandam, curis Patrum Congregationis Sacrorum Cordium,
quos laudavimus, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum committimus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.