AAS 22 (1930), p. 290

instare. Quem morem per totam vitam indeficienter servavit. Parentibus
demortuis, annos agens triginta tres pingue domesticum patrimonium pro
Deo a se abiecit, et ad Ordinem Minorum Capuccinorum advolavit, in quo,
suscepto Conradi nomine, religiosis votis vix emissis, arduum ostiarii
officium iam ex tunc a Superioribus, spectata eius vitae sanctitate, ei fuit
concreditum in conventu sanctae Annae Vetoettingensi, ad quem plura
centena hominum millia quotannis, peregrinationis ergo, accedunt ob continens
Beatae Virginis thaumaturgae sanctuarium. Quo munere ultra quadraginta
et unum annos « functus est omni cum diligentia, discretione, et
insuperabili patientia; semper humilis, pii, devoti, simplicis, maturi et
laboriosi fratris partes explens. Nemo eum nec murmurantem et morosum,
nec detrahentem vel temere iudicantem, nec unum verbum inutile
et superfluum proferentem audivit, quamvis cum hominibus innumeris
per decursum multorum annorum tractare debuisset. Munus suum fratrem
Conradum totum occupavit ita, ut ei non raro tempus defuerit, cum
fratribus mensa communi utendi» (Anal. Ord. Cap., vol.X). Viribus defessus
munere se abdicavit et post triduum die vigesima prima Aprilis, anno millesimo
octingentesimo nonagésimo quarto, purissimam animam exhalavit.
Sanctitatis fama et gratiae innumerae immo et miracula eius sepulcrum
gloriosum reddiderunt et reddunt. Apostolici processus fuerunt adornati
super virtutibus in dioecesi Passaviensi et rite ab hac Sacra Congregatione
approbati; servatisque de iure servandis, heroicas fuisse virtutes fuit
decretum die Beatae Virgini in caelum Assumptae sacra anno millesimo
nongentesimo vigesimo octavo. Binae rnirae sanationes ab actoribus fuere
selectae super quibus Apostolici confecti sunt processus — de quorum validitate
actum est die decimatertia Novembris anno eodem. — Severissimo
peritorum iudicio hae sanationes fuere subiectae, immo et collegiale votum
trium peritorum super altera sanatione quaesitum. De his in tribus, quae
coadunatae sunt Congregationes, est disceptatum: in Antepraeparatoria
coram Reverendissimo Cardinali Andreae Frühwirth, Causae Relatore, die
undecima mensis Februarii anni huius; in Praeparatoria in Vaticani aedibus
die octava Aprilis; demum in Generali die vigesima mensis huius coram
Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa XI, in qua Reverendissimus Cardinalis
Andreas Frühwirth, Causae Relator, dubium proposuit: An et de quibus
miraculis constet in casu et ad effectum de quo agitur. Reverendissimi Cardinales,
Praelati et Consultores suam quisque pandere sententiam, Beatissimus
vero Pater suam edere ahquantulum distulit : interim hortatus est ad
Deum preces ingeminari, ut maioris luminis sibi copia daretur.
Hodierna autem die, Dominica V post Domini Resurrectionem, memoriae
fortissimi Ecclesiae libertatis assertoris Gregorii Papae VII consecrata,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.