AAS 22 (1930), p. 301

vacua fructibus, haud inanis evasit; fecundiorem eam posthac
evasuram sperare licet, etsi, non ita pridem, divini nominis cultusque,
per eas quas diximus regiones, inimici ad Ecclesiae insectationem
exarsere acrius. Christo igitur humani generis Re
demptori instandum, ut afflictis Eussiae filiis tranquillitatem
fideique profitendae libertatem restitui sinat; atque ut instare
omnes, modico sane negotio atque incommodo, queant, volumus,
quas fel. rec. decessor Noster Leo XIII sacerdotes cum populo
post sacrum expletum preces recitare iussit, eaedem ad hanc
ipsam mentem, scilicet pro Eussia, dicantur; id ipsum Episcopi
atque uterque clerus populares suos, vel sacro adstantes quoslibet,
studiosissime moneant, in eorundemque memoriam saepenumero
revocent.

Superest, Venerabiles Fratres, ut in sollemni hoc consessu
vestro, eodemque pontificali senatu, de causa Melitensi perbreviter
dicamus, ne ipsam videamur minoris facere, cum, contra,
maximi ea sit ponderis ac momenti, sive per se ipsa, quia in
controversiam venerunt - quod ad Nos attinet actionemque in
ea re Nostram - praecipua religionis negotia, quae non aliud de -
mum sunt, nisi Dei animarumque iura; sive ob principia, quae
cum hisce ipsis cohaerent; sive quia ad nobilissimum fideique
catholicae retinentissimum populum. Melitensem res pertinet;
sive quia eandem agi causam opus fuit cum excelsis potentissimi
Britanniae Regis Indiarumque Imperatoris administris*
quibuscum - Rege et Imperatore, inquimus, atque administris -
Nobis et Apostolicae Sedi publicae intercedunt rationes, quas
quidem fieri cotidie arctiores ex animo cupimus ac summopere
confidimus. Totius equidem quaestionis Enarrationem documentis
nixam, quam edere necesse habuimus, quemadmodum vobis,
Venerabiles Fratres, tradi tempestive iussimus, ita praesto
omnibus esse voluimus, quicumque de eiusmodi controversia
clare ac plene edoceri student; quam igitur ad Enarrationem
remittere omnes licet (libenterque remittimus. Verum Nostri
esse muneris ducimus, hanc, tam opportunam quam sollemnem,
occasionem nancisci, ut iterum, perspicue profecto firmiterque,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.