AAS 22 (1930), p. 386

storialem, tum ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali. Praesentes
autem Litteras in duplici originali exaratas, et in eis contenta quaecumque,
etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel qui sua interesse
praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si
expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios effectus sortiri et obtinere, atque ab
omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore, volumus et decernimus.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel
ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque conciliis editis, specialibus
vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus,
ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem quae his
Litteris a Nobis decreta sunt infringere vel eis contraire liceat. Si quis
autem ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit
incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
ac trigesimo, die quinta mensis Iunii, Pontificatus Nostri anno nono.

B D. CARD. SBARRETTI FR. A. CARD. FRÜHWIRTH A. CARD. SINCERO
Episcopus Cancellarius S. B. E. a Secretis
Sabinensis et Mandelensis. S. C. pro Ecclesia Orientali.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLII, n. 13 - M. Riggi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.