AAS 22 (1930), p. 485
IX
TERRITORIUM DE MARICO ET DE RUSTEMBURG A VICARIATU APOSTOLICO
TRANS V A ALEN SI AD VICARIATUM DE KIMBERLEY TRANSFERTUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Decessores Nostros Romanos Pontifices
qui nunquam quaecumque ad propagandam catholicam Fidem pertinerent
statuere destiterunt, vestigiis sequuti, cum Delegatus Apostolicus Africae
Meridionalis Nos edoceat Vicarium Apostolicum Transvaalensem nequire,
ob sacerdotum penuriam, evangelizationis opus, uti oportet, in duobus
districtibus civilibus de Marico et de Rustemburg, eidem commissis, promovere,
haec quae infrascripta sunt decernenda censuimus. Conlatis itaque
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque
rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore edicimus ac mandamus ut territorium,
quod duobus civilibus districtibus de Marico et de Rustemburg
constituitur, finitimo vicariatui de Kimberley in Africa meridionali ex
nunc et in posterum adsignetur, ita ut missionarii vicariatus praefati de
Kimberley apud incolas quoque eorundem districtuum de Marico et de
Rustemburg Fidei incremento prospicere possint.
Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; illisque, ad quos pertinent sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx
mensis Martii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.