AAS 22 (1930), p. 486

X

PAROECIALE TEMPLUM S. MARTINI EP. C, OPPIDI « BINGEN » DIOECESIS MO-

GUNTINAE, INTRA FINES, PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Moguntinae dioecesis intra fines in
oppido Bingensi extat paroeciale templum, quod in honorem Sancti Martini
Episcopi Turonensis et Confessoris Deo dicatum est. Paroeciae vero eiusdem
hodiernus moderator ad Nos refert propediem quintum decimum saecularem
annum expletum iri ab institutione paroeciae; cuius templum, quamvis
a temporibus Caroli Magni suam originem repetat, saeculo tamen tantum
decimo quinto praecipue exstructum et consecratum, insequentibus postea
sexto decimo et decimo octavo saeculis ampliatum, renovatum atque expletum
est, Testatur praeterea idem parochus oppidum Bingense decoratum
esse vita atque exemplis plurium Sanctorum; quos inter memorandi sunt
Sanctus Bupertus ac Sanctus Wigbertus, Sancta Bertha, Sancta Hildegardes
monasterii Bingensis abbatissa, quam ob eius strenuam rei catholicae adversus
haereticos tuitionem Trevirensi in Concilio Eugenius Pp. III laudavit;
venerabilis denique famulus Dei Bartholomaei Holzhauser, qui, congregationis
clericorum saecularium in communi viventium institutor, fidem
vitamque vere catholicam in eadem regione restituit. Bingensium vero Sanctorum
relliquias tam magna pietate christifideles veneran tur, ut quotannis
iidem, peregrinorum more, frequentes ex dissitis etiam regionibus hunc ad
locum confluant, sacris devote adstantes functionibus divinisque mysteriis,
quae clerici, numero sufficienti paroeciae addicti, sollemniter peragunt.
Hisce omnibus admoti rationibus, cum hodiernus parochus Bingensis ad
S. Martini Episcopi et Confessoris supplicibus votis Nos deprecatus sit ut
memoratum paroeciale templum Bingense ad titulum ac dignitatem Basilicae
minoris evehere dignemur, hasque preces cumulet atque ornet
amplissimum commendationis officium venerabilis fratris Moguntini Episcopi,
Nos optatis huiusmodi concedendum ultro libenterque existimavimus.
Quam ob rem, conlatis quoque consiliis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Congregationi Sacrorum
Rituum praepositis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore perpetuumque in modum praefatam ecclesiam paroecialem Bingensem
ad honorem Sancti Martini Turonensis Episcopi et Confessoris Deo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.