AAS 22 (1930), p. 50

tum coram matribus patribusque familias, de iis rebus quae christianam
attingunt educationem, ea quidem sollerti cura, quae communem
omnium Patrem decet, eaque opportuna vel importuna,
quae pastoralis est muneris, sedulitate, secundum illud Apostoli:
«Insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni
patientia et doctrina»;' quod profecto haec nostra postulant1
tempora quibus nimium saepe dolendum est perspicua ratione
recteque iudicio de rebus etiam maximi ponderis carere multos.
At ipsa nostrae huius aetatis conditio, ipsa quae variis in
regionibus scholastica agitatur ac paedagogica controversia, ipsa,
quae bene multievobis, venerabiles fratres, atqueevestratibus,
hac de re optata non semel Nobis fidenti animo aperuerunt,
itemque Nostra, ut diximus, erga iuventutem actuosa voluntas,
Nos impellunt ad causam iterum ac consultius pertractandam, non
quasi eius doctrinae eiusque usus amplitudinem paene infinitam
velimus funditus perscrutari, at quia praecipua saltem, quibus
nititur principia ac rationes, breviter explanare cupimus, et ea
omnia, quae inde consequuntur atque ad usum pertinent, in sua
luce ponere. Idque habeat iuventus, habeantque omnes qui, pro
suo officio, eius praesunt educationi, veluti donum a Nobis singulari
prorsus studio monumenti caussa datum, quinquagesimo
exeunte anno ex quo sacerdotale munus suscepimus.
Iamvero, nunquam, ut nostris hisce temporibus, de educatione
tantopere disceptatum est; quam ob rem plurimi novarum de
paedagogia doctrinarum magistri ubique exstant, qui novas de hae
re effingunt ac disserendo proponunt rationes ac vias, quibus
eam iactant se posse educationem assequi, faciliorem scilicet atque
efficaciorem, qua futurae aetatis homines ad optatam in terris
felicitatem adipiscendam satius conformentur.
Cuius rei haec caussa est, quod videlicet homines, qui,aDeo
creati, eius ref erunt similitudinem eodemque, perfectissimo bono,
aliquando fruituri sunt, ut ex hodierna ipsa terrenarum rerum
copia ac progressione facilius animadvertunt non posse bona
externa neque privatam afierrenequepublicam veri nominisfelicitatem,
ita, naturae suae abipsoCreatore insiturñ, acrioremexpe-

i II Tim., IV, 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.