AAS 22 (1930), p. 49

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES, PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES ITEMQUE
AD CHRISTIFIDELES CATHOLICI ORBIS UNIVERSOS: DE CHRISTIANA
IUVENTUTIS EDUCATIONE.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Divini illius Magistri vices in terris gerentes, qui, etsi universam
hominum familiam, vel ob commissa immerentium, infinita
caritate sua complectebatur, teneriore tamen animo pueros prosecutus
est a-tque in verba illa erupit amoris plena:«Sinite parvulos
venire ad me », Nos quoque ullam, quae Nobis obversaretur,1
opportunitatem non praetermisimus, ut paternam voluntatem,
qua in eos ferimur, data occasione, ostenderemus eo potissimum
intendentes animum, ut sedulae iisdem tribuantur curae opportunaque
tradantur praecepta, quae ad christianam pertineant iuventutis
educationem. Itaque, Divini ipsius Magistri veluti vocem
referentes, pluries, admonendo, cohortando, dirigendo, salutaria
verba habuimus cum coram iuvenibus eorumque praeceptoribus,

1 Marc., X, 14.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.