AAS 22 (1930), p. 7

infra ambitum continebitur paroeciarum quae sequuntur, quaeque in
civili provincia de Concepción exstant: Concepción, Bella Vista, Pedro
J. Caballero, Capitan Bado, Sorieta, Belén, Tacuatí, Loreto, San Pedro,
Lima, Rosario, ItacumM del Rosario, San Estanislao, Unión, Curuguaty,
Igatimi, Arroyos y Estros, Caraguatay, Barrero Grande, Itaeurubi de la
Cordillera, Valenzuela, San José, Tacurupucú itemque paroeciam Villa
Mayes, necnon fideles ac praedia in territorio de Chaco inclusa, politicae
ditioni de Paraguay subiecto. Fines vero huius dioecesis versus rempublicam
Bolivianam iidem erunt ac illi qui inter eamdem rempublicam et rempublicam
de Paraguay concorditer praefinientur. Praeterea duarum novarum
dioecesium de Villarica et de Concepción et Chaco sedem episcopalem
respective in urbibus vulgo Villarica et Concepción perpetuo constituimus,
quas idcirco ad civitatum episcopalium fastigium evehimus eisque omnia
iura et privilegia tribuimus, quibus ceterae civitates episcopales in America
Latina fruuntur et gaudent. Ecclesiam autem matricem S. Antonio Abbati
in urbe Villarica, et ecclesiam B. Mariae Virginis Immaculatae Conceptioni
in urbe Concepción dicatas, sub iisdem invocationibus et titulis ad cathedralium
dignitatem extollimus, simulque eis earumque nro tempore Episcopis
iura, insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae cathedrales
ecclesiae ac ipsarum praesules in America Latina iure communi
pollent. Capitulum vero canonicorum in utraque dioecesi ad praescriptum
sacrorum canonum erigi volumus ac statuimus: si tamen praesentis temporis
adiuncta haud permittant quominus in novis hisce dioecesibus statim
illud erigatur, indulgemus ut interim pro canonicis dioecesani Consultores
ad tramitem iuris eligantur. Mandamus insuper ut quamprimum fieri
poterit saltem parvum Seminarium dioecesanum in utraque dioecesi erigatur
iuxta Codicis praescripta et normas a Sacra Congregatione de Seminariis
traditas, itemque ut ab utraque dioecesi earumque sumptibus bini delecti
iuvenes aut saltem modo unus in Pontificium Seminarium Pium Latinum
Americanum de Urbe instituendi non intermissa vice mittantur. Quod
vero attinet ad harum dioecesium regimen et administrationem, ad Vicarii
capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et
onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones decernunt.
Quod autem ad clerum praecipue spectat statuimus ut, simulac dioecesium
istarum erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici censeantur
adscripti dioecesi illi in cuius territorio legitime exstant. Statuimus insuper
ut episcopalem mensam harum novarum dioecesium constituant reditus,
oblationes, bona, quae hunc in finem collecta sunt vel colligentur. Omnia
vero documenta et acta praefatas novas dioeceses earumque clericos ac
fideles respicientia, quamprimum fieri poterit, a cancellaria SS. Assumptionis
respective tradantur novarum dioecesium de Vüjarica et de Çon-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.