AAS 22 (1930), p. 514

ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi
mensis Maii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E . CARD. PACELLI, a Secretis Status.

IV

ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE WUCHANG IN VICARIATUM

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam.—-Venerabilis frater Archiepiscopus titulo
Theodosiopolitanus, Delegatus Apostolicus Noster in Sinis, Nos edocet in
praefectura apostolica de Wuchang rerum religiosarum felicissimum elapsis
annis habitum esse incrementum, proptereaque Nos rogat ut praefecturam
eandem, quae curis Ordinis Fratrum Minorum ad Nostrum et Sanctae Sedis
beneplacitum concredita est, nunc in Vicariatum Apostolicum erigere dignemur.
Nos autem, cum opportunum Nobis videatur huiusmodi votis concedere,
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt,
omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa
scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, praefecturam apostolicam de
Wuchang in Sinis, servatis eisdem limitibus, in Vicariatum Apostolicum,
item de Wuchang dictum atque ab Ordinario, episcopali aucto dignitate,
regendum, erigimus et constituimus.

Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi
mensis Maii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E . OAR-D. PACELLI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.