AAS 22 (1930), p. 540

Christi de matrimonio doctrina illuminari ; deinde christiani
coniuges, interiore Dei gratia infirmas voluntates roborante,
omnem suam cogitandi agendique rationem ad puri
s simam illam Christi legem componant oportet, unde veram
sibi ac familiae suae beatitudinem et pacem nanciscantur.

At contra, non modo Nos ex hac Apostolica quasi specula
circumspicimus, sed vos ipsi, Venerabiles Fratres, et
cernitis et una Nobiscum profecto vehementer doletis complures
homines, divinum illud instaurationis opus oblitos,
tantam christiani coniugii sanctitatem aut penitus ignorare
aut impudenter negare aut etiam, falsis novae cuiusdam et
perversae admodum morum doctrinae principiis innixos,
passim conculcare. Qui quidem perniciosissimi errores pravique
mores cum etiam inter fideles induci coepti sint et
sensim sine sensu altius in dies sese insinuare contendant,
pro Christi in terris Vicarii ac supremi Pastoris et Magistri
munere, Nostrum esse duximus Apostolicam attollere vocem,
ut oves Nobis commissas a venenatis pascuis deterreamus
et, quantum in Nobis est, immunes servemus.
Vos igitur, Venerabiles Fratres, et per vos universam
Ecclesiam Christi, atque adeo humanum genus universum,
de christiani matrimonii natura, dignitate, commodis beneficiisque
inde in familiam atque humanam ipsam societatem
emanantibus, de erroribus gravissimo huic evangelicae
doctrinae capiti contrariis, de vitiis eidem coniugali vitae
adversis, de praecipuis denique remediis adhibendis, alioqui
statuimus, vestigiis inhaerentes fel. rec. Leonis XIII, decessoris
Nostri, cuius de matrimonio christiano Encyclicas
Litteras Arcanum, 1 ante quinquaginta annos datas, hisce
Nostris et Nostras facimus et confirmamus et, dum nonnulla
pro aetatis nostrae condicionibus ac necessitatibus
paulo fusius exponimus, non modo non ob sole visse sed plenam
suam vim retinere declaramus.

1 Litt. Encycl Arcanum divinae sapientiae, 10 Febr. 1880.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.