AAS 22 (1930), p. 541

Atque ut ab bis ipsis Litteris initium faciamus, quae
totae fere sunt in vindicanda divina matrimonii institutione
eiusque sacramentali dignitate et perpetua firmitate, primum
quidem id maneat immotum et inviolabile fundamentum
: Matrimonium non humanitus institutum neque instauratum
esse, sed divinitus; non ab hominibus, sed ab ipso
auctore naturae Deo atque eiusdem naturae restitutore
Christo Domino legibus esse communitum, confirmatum,
elevatum ; quae proinde leges nullis hominum placitis, nulli
ne ipsorum quidem coniugum contrario convento obnoxiae
esse possint. Haec Sacrarum Litterarum est doctrina, 'haec
constans atque universa Ecclesiae traditio, haec sollemnis
Sacrae Tridentinae Synodi definitio, quae perpetuum indissolubilemque
matrimonii nexum eiusdemque unitatem ac
firmitatem a Deo auctore manare ipsis Sacrae Scripturae
verbis praedicat atque confirmat. 2
At, quamquam matrimonium suapte natura divinitus
est institutum, tamen humana quoque voluntas suas in eo
partes habet easque nobilissimas; nam singulare quodque
matrimonium, prout est coniugalis coniunctio inter hunc
virum et hanc mulierem, non oritur nisi ex libero utriusque
sponsi consensu : qui quidem liber voluntatis actus, quo
utraque pars tradit et acceptat ius coniugii proprium, ad3
verum matrimonium constituendum tam necessarius est ut
nulla humana potestate suppleri valeat. Haec tamen li-4
bertas eo tantum spectat ut constet, utrum contrahentes
re vera matrimonium inire et cum hac persona inire velint
an non ; libertati vero hominis matrimonii natura penitus
subducitur, ita, ut, si quis semel matrimonium contraxerit,
divinis eius legibus et essentialibus proprietatibus subiciatur.
Nam Angelicus Doctor de fide et prole disserens, «haec,

» Gen., I, 27-28; II, 22-23; MATTH., XIX , 3 sqq.; Ephes., V, 23 sqq.
s Conc. Trident., sess. XXIV.
3 Cfr. Cod. iur. can., c. 1081 § 2.
* Cfr. Cod. iur. can., c. 1081 § 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.