AAS 22 (1930), p. 545

lavacrum baptismatis ad supernaturalem iustitiam regeneretur,
et vivum Christi membrum, immortalis vitae particeps,
atque aeternae gloriae, quam omnes toto pectore concupiscimus,
heres tandem fiat.
Quae si perpendat mater vere christiana, intelliget profecto,
celsiore quodam et pleno solatii sensu, de se illud Redemptoris
nostri dictum esse : « Mulier... cum peperit pue-
« rum, iam non meminit pressurae, propter gaudium, quia
« natus est homo in mundum » ; omnibusque materni of-1
ficii doloribus, curis, oneribus maior effecta, multo iustius
et sanctius quam matrona illa romana, Gracchorum mater,
florentissima liberorum corona in Domino gloriabitur.
Uterque vero coniux hos liberos, prompto gratoque animo
e manu Dei susceptos, ut talentum sibi a Deo commissum
intuebitur, quod non in suum neque in terrenae tantum reipublicae
commodum impendat, sed in die rationis Domino
cum fructu restituat.
Procreationis autem beneficio bonum prolis haud sane
absolvitur, sed alterum accedat oportet, quod debita prolis
educatione continetur. Parum profecto generatae proli
atque adeo toti generi humano providisset sapientissimus
Deus, nisi, quibus potestatem et ius dederat generandi, iisdem
ius quoque et officium tribuisset educandi. Neminem
enim latere potest prolem, ne in iis quidem quae ad naturalem
vitam, multoque minus in iis quae ad vitam supernaturalem
pertinent, sibi ipsam sufficere et providere posse,
sed aliorum auxilio, institutione, educatione per multos
annos indigere. Compertum autem est, natura Deoque iubentibus,
hoc educandae prolis ius et officium illorum in
primis esse, qui opus naturae generando coeperunt, inchoatumque,
imperfectum relinquentes, certae ruinae exponere
omnino vetantur. Iamvero huic tam necessariae liberorum
educationi optima qua fieri potuit ratione provisum

1 Io., XVI, 81.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.