AAS 22 (1930), p. 546

est in matrimonio, in quo, cum parentes insolubili inter se
vinculo connectantur, utriusque opera mutuumque auxilium
semper praesto est.
Cum autem de christiana iuventutis educatione alias
copiose egerimus, haec omnia nunc iteratis Sancti Augu-1
stini verbis complectamur : « In prole [attenditur], ut
<( amanter suscipiatur...., religiose educetur »; quod quidem2
ipsum in Codice iuris canonici quoque nervose edicitur :
(( Matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio
« prolis ». 3
Neque id denique silendum quod, cum tantae dignitatis
tantique momenti sit utrumque hoc munus parentibus
in bonum prolis commissum, facultatis a Deo ad novam vitam
procreandam datae honestus quilibet usus, ipso Creatore
ipsaque naturae lege iubentibus, solius matrimonii ius
est àc privilegium et intra sacros connubii limites est omnino
continendus.

Alterum matrimonii bonum, quod diximus ab Augustino
commemoratum, est bonum FIDEI, quae est mutua
coniugum in contractu coniugali implendo fidelitas, ut
quod ex hoc contractu divina lege sancito alteri coniugi
unice debetur, id neque ei denegetur neque cuivis permittatur
; neque ipsi coniugi concedatur quod, utpote divinis
iuribus ac legibus contrarium et a fide coniugali maxime
alienum, concedi nunquam potest.
Quapropter haec fides in primis postulat absolutam
v coniugii unitatem, quam in protoparentum matrimonio
Creator ipse praestituit, cum illud noluerit esse nisi inter
unum virum et mulierem unam. Et quamquam deinde hanc
primaevam legem supremus Legislator Deus ad tempus
aliquantum relaxa vit, nullum tamen dubium est quin illam

1 Litt. Encycl. Divini illius Magistri, 31 Dec. 1929.
2 S. AUGUST., De G-en. ad litt, lib. IX, cap. 7, n. 12.
3 Cod. iur. can., c. 1013, § 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.