AAS 22 (1930), p. 547
pristinam perfectamque unitatem ex integro restituerit
omnemque dispensationem abrogaverit Evangelica Lex, ut
Christi verba et constans Ecclesiae sive docendi sive agendi
modus palam ostendunt. Iure igitur Sacra Tridentina Synodus
sollemniter professa est : « Hoc autem vinculo duos
(( tantummodo copulari et coniungi Christus Dominus aper-
(( tius docuit, cum ... dixit : Itaque iam non sunt duo, sed
<( una caro ».1
Nec vero tantum damnatam voluit Christus Dominus
quamlibet, sive successivam sive simultaneam, quae dicitur,
polygamiae et polyandriae formam, externumve aliud
quodvis inhonestum opus, sed, ut sacra connubii septa inviolata
prorsus custodiantur, ipsas quoque de his omnibus
cogitationes voluntarias atque desideria prohibuit : « Ego
(( autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad conce
cupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde
« suo ». Quae Christi Domini verba ne alterutrius quidem2
coniugis consensu irrita fieri possunt; Dei enim et naturae
exhibent legem, quam nulla unquam hominum voluntas infringere
aut flectere valet .3
Quin et mutua inter ipsos coniuges familiaris consuetudo
ut bonum fidei debito splendeat nitore, nota castitatis
insigniri debet, ita ut coniuges ad Dei naturaeque legis normam
sese in omnibus gerant, et sapientissimi sanctissimique
Creatoris voluntatem cum magna erga Dei opus reverentia
semper sequi studeant.
Haec autem, quae a Sancto Augustino aptissime appellatur
castitatis fides, et facilior et multo etiam iucundior ac
nobilior efflorescet ex altero capite praestantissimo : ex coniugali
scilicet amore, qui omnia coniugalis vitae officia pervadit
et quemdam tenet in christiano coniugio principatum
1 Conc. Trident, sess. XXIV.
2 MATTH., V, 28.
8 Cfr. Decr. S. Officii, 2 Mart. 1679, propos. 50.