AAS 22 (1930), p. 552

a cohaerentem ; vel contrahi supponitur sine illo perpetuo
<( nexu, tumque matrimonium non est, sed illicita coniun-
(c ctio divinae legi ex obiecto repugnans ; quae proinde nec
a iniri potest nec retineri ». 1
Quod si exceptioni, etsi rarissimae, haec firmitas obnoxia
videatur, ut in quibusdam coniugiis naturalibus solum
inter infideles initis vel, si inter christifideles, ratis illis quidem,
sed nondum consummatis, ea exceptio non ex hominum
voluntate pendet, neque potestatis cuiuslibet mere humanae,
sed ex iure divino, cuius una custos atque interpres
est Ecclesia Christi. Nulla tamen, neque ullam ob causam,
facultas huiusmodi cadere unquam poterit in matrimonium
christianum ratum atque consummatum. In eo enim, quemadmodum
maritale foedus plene perficitur, ita maxima quoque
ex Dei voluntate firmitas atque indissolubilitas, nulla
hominum auctoritate relaxanda, elucet.
Huius autem divinae voluntatis intimam rationem si
reverenter investigare velimus, Venerabiles Fratres, facile
eam inveniemus in mystica christiani connubii significatione,
quae in consummato inter fideles matrimonio plene
perfecteque habetur. Teste enim Apostolo, in sua (quam ab
initio innuimus) ad Ephesios epistola, 2 christianorum
connubium perfectissimam illam refert coniunctionem,
quae Christum inter et Ecclesiam intercedit : « Sacramen-
« tum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ec-
« clesia » : quae quidem coniunctio, quamdiu Christus vivet
et Ecclesia per ipsum, nulla profecto separatione unquam
dissolvi poterit. Quod etiam Sanctus Augustinus diserte docet
his verbis: « Hoc enim custoditur in Christo et Ec-
« clesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio
« separetur. Cuius Sacramenti tanta observatio est in civi-
« tate Dei nostri, ... hoc est in Ecclesia Christi ..., ut cum
« filiorum procreandorum causa, vel nubant feminae, vel

1 Pius VI, Rescript, ad Episc, Agriens., 11 Iul. 1789.
2 Ephes., V, 32.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.