AAS 22 (1930), p. 553
«ducantur uxores, nec sterilem coniugem fas sit relin-
(( quere ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fece-
(( rit, non lege huius saeculi (ubi, interveniente repudio,
(( sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connu-
«. bia ; quod etiam sanctum Moysen Dominus propter durici
tiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur) ; sed
« lege Evangelii reus est adulterii, sicut etiam illa si alteri
ce nupserit ».1
Quot vero quantaque ex matrimonii indissolubilitate
fluant bona, eum fugere non potest qui vel obiter cogitet
sive de coniugum prolisque bono sive de humanae societatis
salute. Et primum quidem coniuges in hac firmitate certum
habent perennitatis signaculum, quod generosa propriae
personae traditio et intima suorum animorum consociatio
suapte natura tantopere exigit, cum vera caritas finem
nesciat. Firmum praeterea adstruitur fidae castitati pro-2
pugnaculum contra infidelitatis incitamenta, si qua interius
exteriusve obiciantur ; anxio timori num adversitatis
aut senectutis tempore alter coniux sit recessurus, quivis
praecluditur aditus eiusque loco quieta statuitur certitudo.
Servandae item utriusque coniugis dignitati ac mutuo auxilio
praestando quam aptissime providetur, cum per insolubile
vinculum perpetuo perseverans coniuges continenter
admoneantur se non caducarum rerum causa, nec cupiditati
ut inservirent, sed ut altiora et perpetua bona sibi mutuo
procurarent, nuptiale iniisse consortium, quod nisi
morte solvi non queat. Liberorum quoque tuitioni et educationi,
quae ad multos annos produci debet, optime consulitur,
cum gravia et diuturna huius officii onera unitis viribus
facilius a parentibus ferantur. Neque minora toti humanae
consortioni oriuntur bona. Usu enim cognitum habemus
matrimoniorum inconcussam firmitatem nberrimum
1 S. AUGUST., De nupt. et concup., lib. I, cap. 10.
2 I Cor.. XIII, 8.